The Letters of St. Jerome 93

san Girolamo (345–420 d.C.) · Epistolae · PL 22, 327–1224

93 From the Bishops of Palestine to Theophilus PL 22, 769

The synodical letter of the council of Jerusalem sent to Theophilus in reply to the preceding. The translation as before is due to Jerome.

The following is an epitome: We have done all that you wished, and Palestine is almost wholly free from the taint of heresy. We wish that not only the Origenists, but Jews, Samaritans and heathen also, could be put down. Origenism does not exist among us. The doctrines you describe are never heard here. We anathematize those who hold such doctrines, and also those of Apollinaris, and shall not receive anyone whom you excommunicate.

Respondent Synodi Patres, immunem ab Origeniana, quam subinde exsecrantur haeresi, esse Palaestinam; tamen quaecumque Theophilus in superiori Synodica damnaverat, dogmata, et personas damnare se profitentur.

Domino et honorabilissimo Episcopo THEOPHILO EULOGIUS, JOANNES, et caeteri episcopi, qui Jerosolymis in Sancta Encaeniorum die reperti sunt.

« Nosti, Domine, cuncta laudabiliter peragi et ante nostras litteras, quod omnis propemodum Palaestina gratia Christi ab haereticorum aliena sit scandalo, praeter paucos, qui Apollinaris erroribus acquiescentes, noxia praeceptoris sui scripta meditantur. Atque utinam Sanctorum orationibus, non nos inquietarent Judaici serpentes, et Samaritanorum incredibilis stultitia, atque Gentilium apertissimae impietates, quorum turba quamplurima et ad veritatem praedicationis omnino auribus obturantes in similitudinem luporum gregem Christi circuientes, non parvas nobis [Ms. vobis ] excubias, et laborem incutiunt, dum volumus oves Domini custodire, ne ab his dilacerentur. Et quia scripsit nobis Sanctitas tua, repertos quosdam in Aegypto, qui ex Origenis dogmatibus pestifera quaedam velint introducere in Ecclesiis, et simplicium corda decipere: ideo necessarium duximus significare Sanctitudini tuae, quod istiusmodi praedicatio a nostris auribus aliena sit. Neque enim audivimus unquam docentes, quod Christi regnum aliquando sit terminandum. 555 Absit hoc a Fidelium auribus, Gabriel Angelo loquente ad Mariam de eo qui nasciturus est Christus, atque dicente, Regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis . Neque, quod Zabulus cunctis peccatorum vitiis liberatus dignitatem obtineat, quam habuit antequam caderet, ita ut et ipse, et Christus sub unum Dei Patris redigantur imperium. Qui enim ita credunt, ituri sunt in tenebras, quae praeparatae sunt Diabolo, et Angelis ejus. Quod si qui sunt, qui in suis Tractatibus tradiderunt, quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: et quod est, inquiunt, Petrus et Paulus ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Dei Verbum, comparatus Patri: et ut breviter nostram sententiam declaremus (neque necesse est eadem rursus tractare) quicumque hoc praedicat, quae Beatitudo tua damnanda significat, et quae discordant ab ea fide, quam pio sensu Patres nostri in urbe Nicaena scripserunt et ipsi, et dogmata eorum sint Ecclesiae anathema, cum Apollinare, qui contra sanctas Scripturas vadens, imperfectum hominem dicit a Domino Jesu Christo nostro esse susceptum, et non plenam assumptionem ejus et animae et corporis salutem datam. Nos enim insistentes Patrum vestigiis, et Scripturarum vocibus eruditi, docemus et praedicamus in Ecclesiis, et confitemur, Trinitatem increatam, aeternam, unius esse in tribus subsistentiis, et in una Deitate adorantes. Si quis autem tua Reverentia, vel propter dogmatum pravitatem, vel propter alias causas a communione sejungit, sicuti nobis indicare dignatus 556 es, scias in nostris Ecclesiis non recipiendos, donec tu poenitentiae eorum, si tamen voluerint damnare perversa, veniam dederis. Saluta omnes qui tecum sunt sacerdotales grado.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.