Book I, lectio IPROOEMIUM

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 1 · 71a1–11

Aristotle's text

Omnis doctrina et omnis disciplina intellectiva ex praeexistenti fit cognitione. Manifestum est autem hoc speculantibus in omnes: mathematicae enim scientiae per hunc modum fiunt, et aliarum unaquaeque artium. Similiter autem et circa orationes, quae per syllogismos et quae per inductionem: utraeque enim per prius nota faciunt doctrinam; hae quidem accipientes tanquam a notis; illae vero demonstrantes universale per id quod manifestum est singulare. Similiter autem et rhetoricae persuadent; aut enim per exempla, quod est inductio, aut per enthymema, quod est syllogismus.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Ars est certa ordinatio rationis quomodo per determinata media ad debitum finem actus humani perveniant. Ratio autem non solum dirigere potest inferiorum partium actus, sed, quia in se reflectitur et de sua actione ratiocinatur, est etiam actus sui directiva. Ergo sicut ars necessaria est ad actiones aliarum facultatum rite exercendas; ita etiam necessaria est ars quaedam per quam homo in ipso actu rationis ordinate, faciliter et sine errore procedat. — 2. Ars ista est Logica, nempe rationalis scientia: rationalis quidem non solum quia est secundum rationem, sed etiam quia est circa ipsum actum rationis, sicut circa propriam materiam. — 3. Duo corollaria: 1m, Ergo Logica est ars artium, quia in actu rationis nos dirigit a quo omnes artes procedunt; 2m, Ergo ex diversitate actuum rationis accipiendae sunt partes Logicae. — 4. Et quia tres sunt actus rationis, simplex apprehensio, iudicium et ratiocinium; tres etiam principales partes Logicae assignantur. — 5. Actus rationis sunt similes, quantum ad aliquid, actibus naturae: quae in quibusdam ex necessitate agit, ita quod non potest deficere; in quibusdam vero ut frequentius operatur, licet quandoque deficiat a proprio actu. — Ergo idem proportione est dicendum de ratione, quae, vel non potest deficere a veritate, vel potest deficere, licet raro deficiat, vel revera deficit. — 6. Hinc subdivisio tertiae partis Logicae: nam praeter tractatum, qui est de syllogismo in genere, et qui sub nomine Priorum analyticorum recensetur in Opp. Aristotelis, tres aliae partes numerantur, quae sunt Posteriora analytica, Topica seu Dialectica, et Sophistica. Prima est de syllogismo certo seu demonstrativo; altera de syllogismo topico seu probabili; tertia denique de syllogismo sophistico seu fallaci. — Sub Topica ordinantur Rhetorica et Poetica. — 7. In hoc tractatu sermo est de prima parte, seu de iudicativa quae est Posterior analytica: et dividitur tractatus in duos libros: quorum primus est de syllogismo demonstrativo; alter vero de principiis eius (Cf. lect. IV). — Liber primus duas continet partes: in prima, quae est praeambula, ostenditur necessitas syllogismi demonstrativi; in altera de ipso syllogismo disseritur. — 8. Finis demonstrationis est scientiae acquisitio; ergo necessitas syllogismi demonstrativi repetenda est a possibilitate et necessitate in nobis acquirendi scientiam per syllogismum vel argumentum. Platonis et Aristotelis sententiae oppositae. — 9. Principium ad ostendendam necessitatem syllogismi demonstrativi est quod in nobis omnis doctrina omnisque disciplina intellectiva fit ex aliqua praeexistente cognitione: sed non omnis cognitio supponit priorem cognitionem: secus enim esset abire in infinitum, et consequenter periret omnis cognitio. — 10. Manifestatur principium imprimis in demonstrativis, in quibus acquiritur scientia. — 11. Manifestatur deinde in dialectica, quae utitur syllogismo et inductione, in quorum utroque proceditur ex aliquo praecognito. — 12. Manifestatur denique ex enthymemate et exemplo, quibus utitur rhetorica.

St Thomas's commentary

1. Sicut dicit Aristoteles in principio Metaphysicae, hominum genus arte et rationibus vivit: in quo videtur Philosophus tangere quoddam hominis proprium quo a caeteris animalibus differt. Alia enim animalia quodam naturali instinctu ad suos actus aguntur; homo autem rationis iudicio in suis actionibus dirigitur. Et inde est quod ad actus humanos faciliter et ordinate perficiendos diversae artes deserviunt. Nihil enim aliud ars esse videtur, quam certa ordinatio rationis quomodo per determinata media ad debitum finem actus humani perveniant. Ratio autem non solum dirigere potest inferiorum partium actus, sed etiam actus sui directiva est. Hoc enim est proprium intellectivae partis, ut in seipsam reflectatur: nam intellectus intelligit seipsum et similiter ratio de suo actu ratiocinari potest. Si igitur ex hoc, quod ratio de actu manus ratiocinatur, adinventa est ars aedificatoria vel fabrilis, per quas homo faciliter et ordinate huiusmodi actus exercere potest; eadem ratione ars quaedam necessaria est, quae sit directiva ipsius actus rationis, per quam scilicet homo in ipso actu rationis ordinate, faciliter et sine errore procedat.

2. Et haec ars est Logica, idest rationalis scientia. Quae non solum rationalis est ex hoc, quod est secundum rationem (quod est omnibus artibus commune); sed etiam ex hoc, quod est circa ipsum actum rationis sicut circa propriam materiam.

3. Et ideo videtur esse ars artium, quia in actu rationis nos dirigit, a quo omnes artes procedunt. Oportet igitur Logicae partes accipere secundum diversitatem actuum rationis.

4. Sunt autem rationis tres actus: quorum primi duo sunt rationis, secundum quod est intellectus quidam. Una enim actio intellectus est intelligentia indivisibilium sive incomplexorum, secundum quam concipit quid est res. Et haec operatio a quibusdam dicitur informatio intellectus sive imaginatio per intellectum. Et ad hanc operationem rationis ordinatur doctrina, quam tradit Aristoteles in libro Praedicamentorum. - Secunda vero operatio intellectus est compositio vel divisio intellectus, in qua est iam verum vel falsum. Et huic rationis actui deservit doctrina, quam tradit Aristoteles in libro Peri hermeneias. - Tertius vero actus rationis est secundum id quod est proprium rationis, scilicet discurrere ab uno in aliud, ut per id quod est notum deveniat in cognitionem ignoti. Et huic actui deserviunt reliqui libri Logicae.

5. Attendendum est autem quod actus rationis similes sunt, quantum ad aliquid, actibus naturae. Unde et ars imitatur naturam in quantum potest. In actibus autem naturae invenitur triplex diversitas. In quibusdam enim natura ex necessitate agit, ita quod non potest deficere. In quibusdam vero natura ut frequentius operatur, licet quandoque possit deficere a proprio actu. Unde in his necesse est esse duplicem actum; unum, qui sit ut in pluribus, sicut cum ex semine generatur animal perfectum; alium vero quando natura deficit ab eo quod est sibi conveniens, sicut cum ex semine generatur aliquod monstrum propter corruptionem alicuius principii. Et haec etiam tria inveniuntur in actibus rationis. Est enim aliquis rationis processus necessitatem inducens, in quo non est possibile esse veritatis defectum; et per huiusmodi rationis processum scientiae certitudo acquiritur. Est autem alius rationis processus, in quo ut in pluribus verum concluditur, non tamen necessitatem habens. Tertius vero rationis processus est, in quo ratio a vero deficit propter alicuius principii defectum; quod in ratiocinando erat observandum.

6. Pars autem Logicae, quae primo deservit processui, pars Iudicativa dicitur, eo quod iudicium est cum certitudine scientiae. Et quia iudicium certum de effectibus haberi non potest nisi resolvendo in prima principia, ideo pars haec Analytica vocatur, idest resolutoria. Certitudo autem iudicii, quae per resolutionem habetur, est, vel ex ipsa forma syllogismi tantum, et ad hoc ordinatur liber Priorum analyticorum, qui est de syllogismo simpliciter; vel etiam cum hoc ex materia, quia sumuntur propositiones per se et necessariae, et ad hoc ordinatur liber Posteriorum analyticorum, qui est de syllogismo demonstrativo. Secundo autem rationis processui deservit alia pars Logicae, quae dicitur Inventiva. Nam inventio non semper est cum certitudine. Unde de his, quae inventa sunt, iudicium requiritur, ad hoc quod certitudo habeatur. Sicut autem in rebus naturalibus, in his quae ut in pluribus agunt, gradus quidam attenditur (quia quanto virtus naturae est fortior, tanto rarius deficit a suo effectu), ita et in processu rationis, qui non est cum omnimoda certitudine, gradus aliquis invenitur, secundum quod magis et minus ad perfectam certitudinem acceditur. Per huiusmodi enim processum, quandoque quidem, etsi non fiat scientia, fit tamen fides vel opinio propter probabilitatem propositionum, ex quibus proceditur: quia ratio totaliter declinat in unam partem contradictionis, licet cum formidine alterius, et ad hoc ordinatur Topica sive Dialectica. Nam syllogismus dialecticus ex probabilibus est, de quo agit Aristoteles in libro Topicorum. - Quandoque vero, non fit complete fides vel opinio, sed suspicio quaedam, quia non totaliter declinatur ad unam partem contradictionis, licet magis inclinetur in hanc quam in illam. Et ad hoc ordinatur Rhetorica. – Quandoque vero sola existimatio declinat in aliquam partem contradictionis propter aliquam repraesentationem, ad modum quo fit homini abominatio alicuius cibi, si repraesentetur ei sub similitudine alicuius abominabilis. Et ad hoc ordinatur Poetica; nam poetae est inducere ad aliquod virtuosum per aliquam decentem repraesentationem. Omnia autem haec ad Rationalem Philosophiam pertinent: inducere enim ex uno in aliud rationis est. Tertio autem processui rationis deservit pars Logicae, quae dicitur Sophistica, de qua agit Aristoteles in libro Elenchorum.

7. Aliis igitur partibus Logicae praetermissis, ad praesens intendendum est circa partem iudicativam, prout traditur in libro Posteriorum analyticorum. Qui dividitur in partes duas: in prima, ostendit necessitatem demonstrativi syllogismi, de quo est iste liber; in secunda, de ipso syllogismo demonstrativo determinat; ibi: Scire autem opinamur etc.

8. Necessitas autem cuiuslibet rei ordinatae ad finem ex suo fine sumitur; finis autem demonstrativi syllogismi est acquisitio scientiae; unde, si scientia acquiri non posset per syllogismum vel argumentum, nulla esset necessitas demonstrativi syllogismi. Posuit autem Plato quod scientia in nobis non causatur ex syllogismo, sed ex impressione formarum idealium in animas nostras, ex quibus etiam effluere dicebat formas naturales in rebus naturalibus, quas ponebat esse participationes quasdam formarum a materia separatarum. Ex quo sequebatur quod agentia naturalia non causabant formas in rebus inferioribus, sed solum materiam praeparabant ad participandum formas separatas. Et similiter ponebat quod per studium et exercitium non causatur in nobis scientia; sed tantum removentur impedimenta, et reducitur homo quasi in memoriam eorum, quae naturaliter scit ex impressione formarum separatarum. Sententia autem Aristotelis est contraria quantum ad utrunque. Ponit enim quod formae naturales reducuntur in actum a formis quae sunt in materia, scilicet a formis naturalium agentium. Et similiter ponit quod scientia fit in nobis actu per aliquam scientiam in nobis praeexistentem. Et hoc est fieri in nobis scientiam per syllogismum aut argumentum quodcumque. Nam ex uno in aliud argumentando procedimus.

9. Ad ostendendum igitur necessitatem demonstrativi syllogismi, praemittit Aristoteles quod cognitio in nobis acquiritur ex aliqua cognitione praeexistenti. Duo igitur facit: primo, ostendit propositum; secundo, docet modum praecognitionis; ibi: Dupliciter autem etc. Circa primum duo facit. Primo, inducit universalem propositionem propositum continentem, scilicet quod acceptio cognitionis in nobis fit ex aliqua praeexistenti cognitione. Et ideo dicit: Omnis doctrina et omnis disciplina, non autem omnis cognitio, quia non omnis cognitio ex priori cognitione dependet °: esset enim in infinitum abire. Omnis autem disciplinae acceptio ex praeexistenti cognitione fit. Nomen autem doctrinae et disciplinae ad cognitionis acquisitionem pertinet. Nam doctrina est actio eius, qui aliquid cognoscere facit; disciplina autem est receptio cognitionis ab alio. Non autem accipitur hic doctrina et disciplina secundum quod se habent ad acquisitionem scientiae tantum, sed ad acquisitionem cognitionis cuiuscumque. Quod patet, quia manifestat hanc propositionem etiam in disputativis et rhetoricis disputationibus, per quas non acquiritur scientia. Propter quod etiam non dicit ex praeexistenti scientia vel intellectu, sed universaliter cognitione. Addit autem intellectiva ad excludendum acceptionem cognitionis sensitivae vel imaginativae. Nam procedere ex uno in aliud rationis est solum.

10. Secundo, cum dicit: Mathematicae enim etc., manifestat propositionem praemissam per inductionem. Et primo, in demonstrativis in quibus acquiritur scientia. In his autem principaliores sunt Mathematicae scientiae, propter certissimum modum demonstrationis. Consequenter autem sunt et omnes aliae artes, quia in omnibus est aliquis modus demonstrationis, alias non essent scientiae.

11. Secundo, cum dicit: Similiter autem etc., manifestat idem in orationibus disputativis sive dialecticis, quae utuntur syllogismo et inductione: in quorum utroque proceditur ex aliquo praecognito. Nam in syllogismo accipitur cognitio alicuius universalis conclusi ab aliis universalibus notis. In inductione autem concluditur universale ex singularibus, quae sunt manifesta quantum ad sensum.

12. Tertio, cum dicit: Similiter autem rhetoricae etc., manifestat idem in rhetoricis, in quibus persuasio fit per entymema aut per exemplum; non autem per syllogismum vel inductionem completam, propter incertitudinem materiae circa quam versatur, scilicet circa actus singulares hominum, in quibus universales propositiones non possunt assumi vere. Et ideo utitur loco syllogismi, in quo necesse est esse aliquam universalem, aliquo entymemate; et similiter loco inductionis, in qua concluditur universale, aliquo exemplo, in quo proceditur a singulari, non ad universale, sed ad singulare. Unde patet quod, sicut enthymema est quidam syllogismus detruncatus, ita exemplum est quaedam inductio imperfecta. Si ergo in syllogismo et inductione proceditur ex aliquo praecognito, oportet idem intelligi in enthymemate et exemplo.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

Opp. D. THOMAE T. I. 18*

α) Sicut dicit Aristoteles in principio Metaphysicae. Codd. - Edd. Piana et Venetae saeculi XV; sicut dicit Philosophus in primo Metaphysicae. Adoptamus lectionem, Aristoteles in principio potius quam in primo, tum ex unanimi codd. consensu, tum quia revera Aristoteles in principio Metaphysicae habet verba hic a s. Thoma transcripta (hominum genus arte et rationibus vivit), scilicet lib. I, cap. I, n. 3: Τὰ μὲν οὖν ἄλλα ταῖς φαντασίαις ζῇ καὶ ταῖς μνήμαις, ἐμπειρίας δὲ μετέχει μικρόν· τὸ δὲ τῶν ἀνθρώπων γένος καὶ τέχνῃ καὶ λογισμοῖς.

β) Huiusmodi actus exercere potest. Haec lectio est omnium codd., excepto B, qui habet: actus exercet; O: actus potest exercere; P: huius actus exercere potest. - Praetulimus lectionem unaniem codd., quia actus manus, de quibus sermo est, deservientes nempe operibus artis, melius designat. - Et novitius notet pulcherrimam rationem, qua tum necessitas tum origo Logicae veluti ob oculos ponuntur. Etiam bruta organis a natura instruuntur ad quaedam opera perficienda, quae illis necessaria sunt ad vitam conservandam; at semper eodem modo agunt, neque organa ad maiora atque perfectiora attingenda temporum progressu evehuntur. Ratio est quia bruta nonnisi sensibus, individua materialia solummodo percipientibus, et instinctu ad unum (quod non proprie perfectionem, sed magis conservationem et propagationem dices) ferente, agunt. Oppositum in hominibus accidit. Quamvis enim instinctu quodam etiam homines ad aliqua cieantur, ut in infantibus praecipue videre est, nihilominus ratio actibus praeest et ipsa organa nostra, pedes, manus, guttur et linguam ordinat, eorumque actionibus quodammodo admiscetur ut faciliter et ordinate exerceantur: patet praesertim in cantu et in instrumentis musicalibus. Hoc autem fieri non posset nisi ratio probe per quaedam universalia principia cognosceret subiecta, hoc est, organa sensuum, eorumque usum et destinationem. - At vero ratio etiam seipsam per reflexionem cognoscit; nec non proprias actiones, quae ad consequendam veritatem ordinantur a natura. Ergo sicut ratio ordinat actus aliarum facultatum ad proprios fines, ita et ordinare seipsam debet in veritatis cognitionem; idque tanto maiori diligentia et voluptate, quanto huius ordinationis finis (qui est perfectio intellectus in cognitione veritatis, et perfectio voluntatis in consecutione boni) longe nobilior est corporalibus atque animalibus bonis.

γ) Primi duo sunt rationis, secundum quod est intellectus quidam. Intellectus et ratio non duas distinctas in anima nostra facultates designant, sed duo officia vel actiones eiusdem facultatis nostrae rationalis, quae ideo ob diversitatem officiorum diversas denominationes sortiur. Intellectus enim simplicem et absolutam cognitionem designare videtur, sive cognitio illa sit simplex apprehensio seu intelligentia (Cf. Periherm. I, lect. I, n. 1), sive sit iudicium, quo mens componit vel dividit praedicatum et subiectum (ib.). Ratio vero discursurn quendam designat, quo ex uno in aliud cognoscendum anima humana pertingit. Hinc, sumpta analogia ex motu, intellectus est principium et terminus seu quies rationis: principium, quia motus rationis incipit ab intellectu principiorum; terminus seu quies, quia ratio ad eundem intellectum principiorum terminatur per viam resolutionis: ex ipsa enim collatione principiorum ad conclusiones assentit conclusionibus resolvendo eas in principia, et ibi figitur motus cogitantis et quietatur (Qq. dispp. De veritate, qu. XIV De fide, artic. 1). Merito ergo s. Thomas dicit quod duo actus sunt rationis secundum quod est intellectus quidam. - Quia vero paucissima sunt quae intellecte immediate a nobis conspiciuntur, et fere omnia opus est ut ratione a nobis investigentur; hinc ex communi hominum sermone dicimur rationales, potius quam intellectivi (Cf. Qq. dispp. De veritate, qu. XV De ratione superiori et inferiori, artic. 1).

δ) A quibusdam dicitur informatio intellectus, sive imaginatio per intellectum. Haec Angelicus dicit recitando, uti patet ex loquendi modo: a quibusdam dicitur. - Arabes autem hoc loquendi modo utebantur, uti habet ipsemet s. Thomas: « Has... duas operationes intellectus Aristoteles assignat in III De anima, Unam scilicet quam vocat intelligentiam indivisibilium, qua videlicet intellectus apprehendit quod quid est (essen-tiam) alicuius rei, et hanc Arabes vocant formationem vel imaginationem per intellectum. Aliam vero ponit, scilicet compositionem et divisionem intellectuum, quam Arabes vocant credulitatem vel fidem » (Qq. dispp., qu. De spiritual. creatur., artic. IX ad 6). Alibi denique (De veritate, qu. XIV De fide, artic. I) nominatim citat Averroem. Et revera philosophus iste in III De anima, n. 21, §. Formare. Cum complevit notificare etc. dicit: « Famosior differentiarum per quas dividitur actio intellectus sunt duae actiones: quarum una dicitur formatio et alia fides » (Venetiis 1489, sine pagin. num. - Cf. ib. n. 39, §. Et quia secundum quod existimant etc.; - Albert. M. in lib. I Poster., tract. I, cap. III). - Supra, in margine notavimus lectionem variantem codd. BI: intellectiva indivisibilium. Hic addimus lectionem cod. O, scilicet: una enim actio est intellectus, intellectiva indivisibilium, sive etc. Sed et idem cod. O paulo infra legit: et haec ratio, corrupte pro operatio, vel forte etiam pro actio.

ε) Actus rationis similes sunt (Codd.- PO, sunt similes) quantum ad aliquid, actibus naturae. Unde et ars (O, unde ars) imitatur naturam (ADGHILMR, natur. imitat.) etc. Et vere. Nam et ratio quaedam natura est; ergo in suis actibus invenitur et id quod ex natura in genere est, et id quod est ex tali natura, idest rationali; nempe id quod est sibi commune cum ceteris naturis et id quod est sibi proprium. Unde Aristoteles in libro II Physicorum, seu, De naturali auscultatione, cap. VIII, n. 5, ait: Ὅλως τε τέχνη τὰ μὲν ἐπιτελεῖ, ἃ ἡ φύσις ἀδυνατε ἀπεργάσασθαι, τὰ δὲ μιμεῖται; Et omnino ars partim perficit, quae non potest natura perficere; partim naturam imitatur. Hunc Aristotelis locum usurpat hic s. Thomas. - Codd. ADGHILMO omittunt infra: in quantum potest. - K non bene: in quantum posset. - Verba, in quantum potest, nedum omittunt codices praecipui, sed neque habentur in verbis Aristotelis. Et ipsemet s. Thomas lect. XIII in II Physic., loc. cit., verba illa non addit; ac in Qq. dispp. De veritate, qu. XI De magistro, artic. 1: Ars, inquit, dicitur imitari naturam, nulla mentione facta de verbis in quantum potest, quae Piana habet cum ceteris codd.

ζ) Cum certitudine scientiae. Est lectio P et codd., exc. H, qui legit: cum certitudine sententiae. - « Non enim dicimur alicui assentire, nisi quando inhaeremus ei quasi vero... Sententia autem, ut dicit » Isaac et Avicenna, est conceptio distincta vel certissima alterius partis » contradictionis: assentire autem a sententia dicitur » (Qq. disp. De veritate, qu. XIV De fide, artic. 1).

η) Ex ipsa forma syllogismi. Vocatur forma syllogismi dispositio terminorum (qui extrema dicuntur) cum medio termino (cum quo comparantur, ut videatur an inter se conveniant vel secus), et dispositio propositionum, quae ex comparatione extremorum cum medio resultant. Materia vero syllogismi sunt ipsi termini et propositiones. At termini dicuntur materia remota syllogismi; propositiones sunt materia proxima seu immediata. Ex forma syllogismi desumuntur figurae et modi syllogismorum, de quibus plura infra lect. VIII.

θ) Ad hoc ordinatur liber Posteriorum analyticorum. Galenus (flor. saec. II) De libris propriis, cap. XI, de Priorum deque Posteriorum analyticorum Aristotelis operibus loquens, haec habet: « Inscribunt » porro ipsos fere omnes nunc (οἱ νῦν) Resolutionum priorum (ἀνα- » λυτικῶν προτέρων), quemadmodum et Posteriorum (δευτέρων), eos de » demonstratione (περὶ τῆς ἀποδείξεως). Porro ipse Aristoteles, Prio- » rum quidem veluti de syllogismo (ς περὶ συλλογισμοῦ) scriptorum » a se meminit; Posteriorum autem, ut de demonstratione (ὡς περὶ » ἀποδείξεως) » (Opp. tom. I, pag. 46, Lutetiae Paris. 1679). Ex hoc Galeni testimonio videtur arguendum titulos horum librorum genuinos esse, de syllogismo et de demonstratione, eosque nonnisi post plura saecula, temporibus nempe ipsius Galeni (νῦν), fuisse dictos Priorum atque Posteriorum analyticorum. At Alexander Aphrodisiensis, Galeno synchronus, ipsi Aristoteli posteriores hos titulos tribuit in Praefatione in libros Priorum: « Quoniam igitur, inquit, prior est ratiocinatio, de- » monstratio posterior; merito in quibus de priore agit, eos priores; » in quibus de posteriore, posteriores eos inscripsit. Resolutorios autem » vocat, propterea quod uniuscuiusque rei compositae in ea, ex quibus » compositio facta est, redactio, resolutio vocatur » (Venetiis 1570, Ioanne Bernardo Feliciano interprete, pag. 5, col. 2). Diogenes Laertius in Vita Aristotelis, Themistius in Paraphrasi in Posteriora etc. (Venetiis 1542, interprete Hermolao Barbaro, pag. 1), Ammonius, Praefat. in Praedicamenta (Venetiis, 1547, interprete Bartholomaeo Sylvanio, pag. 2, col. 1), Philoponus in Priora analytica, Praefat. (Venetiis 1560, col. 5) retinent προτέρων ἀναλυτικῶν.. ἀναλυτικῶν ὑστέρων (μεγάλων addit Laertius); Simplicius vero τὰ πρότερα ἀναλυτικὰ designat, at posteriora inscribit: περὶ τὴν ἀπόδειξιν ὑποδυομένων (In Categor. Prooem., Venetiis 1499, fol. 2). Sed hi scripserunt post Galenum et Alexandrum, postquam scilicet, iuxta Galenum, invaluerant tituli Priorum et Posteriorum. - Cum ergo Galenus et Alexander inter se dissentiant, nec nobis innotescat quid hac de re senserint antiquiores scriptores, praesens quaestio est forte insolubilis. Utrique tituli occurrunt in Aristotele: nam in Peri hermeneias (Cf. lib. II, lect. II) Priora analytica indicat: ὥσπερ ἐν τοῖς ναλυτικοῖς εἴρηται; et in I Posteriorum, cap. III ea vocat de

syllogismo: ἐν τος περὶ συλλογισμοῦ; quae denominatio occurrit etiam eodem libro, cap. XI (Cf. Hermann. Bonitz, Index Aristotelicus, voc. Ἀριστοτέλης, III, pag. 102, col. 1. - Aristotelis Opera, volum. V, Berolini 1870). Dubio procul tituli de syllogismo in genere, et de syllogismo demonstrativo seu de demonstratione, περὶ ἀποδείξεως, designant subiectum horum Aristotelis operum, a quo proinde titulus eorum rectissime imponitur, ut de titulo περὶ ρμηνείας notavimus (Ib. lib. I, lect. I, not. γ); sed Priora et Posteriora analytica vocari etiam posse negare nemo potest. Etenim, ut s. Thomas recte notat, syllogismus ad cognitionem certam conclusionum perducere nequit, nisi et in ipsam formam ex qua resultet, et in principia resolvatur ex quibus tota est certitudo scientiae conclusionis: ubi forma ignoratur, syllogismus haud a sophismate distinguitur; ubi vero conclusiones illatae non resolvuntur in principia per se nota et necessaria, scientia vere non habetur et non discernitur conclusio certa et proprie scientifica a conclusione dialectica seu probabili. Ergo et a forma et a principiis, quae duo praecipue quaeruntur et designantur in hisce tractatibus de syllogismo in genere, et de syllogismo in specie, nempe demonstrativo, recte praefati tractatus dicuntur Priores et Posteriores analytici, quasi nempe resolutorii syllogismi in suam formam, et demonstrationis in sua principia. - Exinde etiam patet cur opus, quod prae manibus habetur, Posteriorum analyticorum nomine designetur. Sicut enim, ait b. Albertus Magn., demonstratio addit supra syllogismum generice dictum, et ideo est species syllogismi et eo posterior (non secus ac species supponit genus, et ut genere posterior concipitur), ita analysis seu resolutio in causas non solius consequentiae, sed etiam consequentis, addit supra resolutionem in terminos et in propositiones constituentes figuras et modos syllogismi (Cf. infra lect. VIII); et ideo haec analysis posterior est illa, quae in Prioribus analyticis traditur, sicut prius est natura et intellectu, a quo non convertitur consequentia (In I Poster., tract. I, pag. 514, col. 2).

ι) Nam inventio etc. - K omittit semper. - Cod. G erronee: inventio autem semper cum certitudine est; I: nam inventio non semper cum certitudine est, sed semper. Unde de his etc. At verba, sed semper, sensu carent. Hinc retinenda est lectio Piana, quae est etiam aliorum codd.

κ) Vel opinio propter probabilitatem. Ita legendum est cum codd. omnibus, si excipias cod. E qui legit: vel opinio, vel probabilitas propositionum etc.; P: vel opinio, vel probabilitas, propter etc. - Probabilitas enim propositionum assumptarum est motivum assensus conclusioni praestiti; et qui propterea dicitur opinio, non scientia, neque certitudo, quia non a principiis certis, ut assensus scientificus, sed a probabilibus generatur et regitur. Hinc probabilitas ad obiectum cognitum refertur, opinio seu fides ad subiectum seu ad mentem cognoscentem; ita ut probabilitas praemissarum sit quodammodo causa opinionis conclusionis.

λ) Inclinetur in hanc quam in illam. - P: declinetur in hanc quam in aliam. - Et aliam habent etiam codd. AGOR. - I: inclinetur in unam partem contradictionis quam in aliam. Magis expedita est lectio quam

alii codices exhibent, quamque ideo adoptamus. – H: moveretur, quae non est bona lectio, ut patet ex contextu. μ) Per (O, propter) aliquam decentem (Q, praesentem) repraesentationem. Editio Piana: per aliquam praecedentem repraesentationem. Utraque lectio bona est; melior tamen ea est, quam dedimus ex codd. ν) Si scientia acquiri non posset etc. Haec propositio hypothetica tres sententias implicite complectitur, quarum duae, nempe Platonica et Aristotelica rectiunt; tertia autem subintelligitur, quia vix ac ne vix quidem digna est ut nominetur, nempe academica seu sceptica. Academici enim seu sceptici nihil certo sciri ab homine posse affirmabant, sed aut dubitandum esse de omnibus aut nonnisi probabilitatem posse contingi. Cum ergo finis demonstrationis sit ad certitudinem, hoc est, ad scientiam perducere; hoc fine ab Academicis subtracto, nulla est amplius demonstrationis necessitas. Plato vero ponebat scientiam nobis esse inditam, et quidquid de novo sciri nobis videtur, non esse novam scientiam, sed verius reminiscentiam rerum inditarum, sed obliteratum. Demonstratio autem ordinatur non ad memoriam excitandam, sed ad acquirendam scientiam, non habitam ante demonstrationem. Ergo in sententia Platonica nulla est etiam necessitas demonstrationis. Tertia est sententia Aristotelis, qui et scientiam haberi a nobis posse contra scepticos merito tuetur, et scientiam non nobis inditam esse, sed acquiri successive per processum a praecognitis principiis ad conclusiones ex iisdem principiis inferendas. Hinc necessitas demonstrationis, qua sola ex principiis certis in aliud certo cognoscendum argumentando procedimus. – Quae immediate sequuntur legimus uti codices legunt. – P: Posuit autem Plato quod scientia non causatur in nobis ex syllogismo etc.

ξ) Per studium et exercitium non causatur etc. Quid sit istud exercitium distinctum a studio novitius de facili intelliget ex eo, quod aliud est studere et aliud sese in studio exercere: studet enim ille qui nonnisi ad horam mentem applicat ad aliquid intelligendum; sed ille solum sese exercet in studio, qui frequenter incumbit lectioni atque meditationi. – Codd. AB: per studii exercitium non causatur (non causatur ceteri codd.; P, non causabatur; N, non causaretur)..., sed tantum etc. – Removebantur imped. habent PR; CDEKLNT: removeantur; alii codd.: removentur. o) Non autem omnis cognitio, quia non omnis cognitio ex priori cognitione dependet etc. – Ita edit. Piana. – Codd. IKS: non autem dicit, omnis cognitio. – BCDEMNRT: non autem omnis cognitio ex priori cognitione dependet etc. – Q mendose: omnis disciplina, nam omnis doctrina et cognitio ex praeexistenti cognitione dependet. – Retinemus lectionem Pianam, quae est etiam aliorum codd. Duo enim notat s. Thomas; 1, quod Aristoteles dicit omnis doctrina; 2, quod non dicit omnis cognitio; ac postea rationem assignat cur Aristoteles usus fuerit doctrina et disciplina, non autem cognitione, quia nempe non omnis cognitio etc. – Loquitur autem Aristoteles de cognitione indeterminante, quia postea declarabit tum naturam tum modum huius cognitionis requisitae ad intellectualem doctrinam et disciplinam. π) Quia manifestat hanc propositionem etc. In margine cod. M additur, in omnibus disciplinis, ut scilicet lectio sit: quia manifestat hanc propositionem in omnibus disciplinis, etiam etc. Revera haec additio ad perspicuitatem lectionis confert, sed minime necessaria est, et cum codd. contradicant, ex unius cod. auctoritate non est acceptanda, praesertim quia videtur notula marginalis apposita a lectore.

ρ) Quae sunt manifesta quantum ad sensum. Codd. ABCHI et Dominicus a Flandria in I Poster., qu. IV, artic. 1 habent hanc lectionem, quam adoptamus, quia procul dubio germana est et vera. Etenim duplici via de noto-ad ignotum mens procedit ratiocinando, syllogismo et inductione; in syllogismis procedimus ab universalioribus ad minus universalia, in inductionibus a singularibus ad universalia. At in utroque casu semper a notioribus est initium; vel secundum intellectum cognoscentem universalia, ut in syllogismo; vel secundum sensum cognoscentem individua sensibilia. Codd. alii et Piana non habent quantum ad sensum; et ideo non satis explicant cui facultati singularia, ex quibus

procedit inductio, sint manifesta; an intellectui nempe, quod falsum est; vel sensui, quod est verum, et a s. Thoma hic traditur. σ) Aliquo enthymemate. -Piana addit: in quo non necesse est esse aliquam universalem. Quae verba omnes codd. nostri omittunt, et revera superflua videntur post praemissa: in quo necesse est etc.-Supra codd. CDEGKLMQRST: universales propositiones non possunt assumi vere. Et assumi vere legit Dominicus a Flandria in I Poster., qu. IV, artic. 1; sed habet ut P: possunt; HN: possunt sumi vere. Lectionem assumi vere adoptamus loco P: vere assumi; sed retinemus possunt PHN et aliorum codd.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.