Book I, lectio XXIVDE DEMONSTRATIONE QUIA PER NON IMMEDIATA

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 13 · 78b13–31

Aristotle's text

Amplius in quibus medium extra ponitur. Et in his enim ipsius quia, non propter quid demonstratio est: non enim dicitur causa. quare non respirat paries? quia non est animal. Si enim hoc causa est non respirandi, oportet animal causam esse respirandi; ut si negatio causa est ipsius non esse, affirmatio est esse; sicut si sine mensura esse calida et frigida non sanandi causa est, et cum mensura esse sanandi causa est. Similiter autem est, si affirmatio ipsius esse, et negatio non esse. In his autem sic demonstratis non contingit quod dictum est: non enim omne respirat animal. Syllogismus autem fit huiusmodi causae in media figura. Ut sit A animal, in quo B respirare, in quo C paries. In B quidem igitur omni est A (omne enim respirans animal est), in C autem nullo; quare B in C nullo est: non igitur respirat paries. Comparantur huiusmodi causae secundum excellentiam dictis: hoc autem est plurimum distans medium dicere, sicut est illud quod Anacharsis in Scythis, quod non sunt sibilatores, neque enim vites.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum et divisio textus. — 2. Medium extra poni in syllogismo dicitur quando medium est diversum a maiori termino, vel quando est extra genus, quasi communius, et non convertitur cum maiori termino. Per tale medium non potest haberi demonstratio propter quid, quia illud non est, proprie loquendo, causa rei demonstratae. — 3. Exemplo manifestatur assertum. — 4. Exemplum in forma syllogistica ordinatur. — 5. In huiusmodi demonstrationibus quia, medium est causa nimis remota veritatis conclusae. — 6. Epilogus.

St Thomas's commentary

1. Postquam manifestavit Philosophus per exempla, qualiter demonstratur quia per effectum; hic ostendit qualiter demonstratur quia per non immediata. Et circa hoc duo facit: primo, manifestat propositum; secundo, ostendit qualiter in huiusmodi demonstrationibus media se habeant ad conclusiones; ibi: Comparantur autem huiusmodi etc. Circa primum tria facit: primo, proponit intentum; secundo, manifestat per exemplum; ibi: Ut quare non respirat etc.; tertio, ordinat in forma syllogistica; ibi: Syllogismus autem etc. Dicit ergo primo quod non solum in his quae probantur per effectum demonstratur quia et non propter quid, sed etiam in quibus medium extra ponitur.

2. Dicitur autem medium extra poni quando est diversum a maiori termino, ut accidit in syllogismis negativis. Vel medium extra poni dicitur, quando est extra genus, quasi communius, et non convertitur cum maiori termino. Quod autem per tale medium non possit demonstrari propter quid probat ex hoc, quod demonstratio propter quid est per causam. Tale autem medium non est causa proprie loquendo.

3. Deinde cum dicit: Ut quare non respirat etc., manifestat quod dixerat per exemplum, dicens: Ut si quis velit probare, quod non respirat paries, quia non est animal, non demonstrat propter quid, nec accipit causam. Quia si non esse animal esset causa non respirandi, oporteret quod esse animal esset causa respirandi: quod falsum est. Multa enim sunt animalia quae non respirant. Oportet enim, si negatio est causa negationis, quod affirmatio sit causa affirmationis; sicut non esse calidum et frigidum in mensura est causa quod aliquis non sanetur, et esse calidum et frigidum in mensura est causa quod aliquis sanetur. Similiter autem est e converso, quod si affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis. In praemissis autem hoc non contingit, quia affirmatio non est causa affirmationis; quia non omne quod est animal respirat.

4. Deinde cum dicit: Syllogismus autem etc., ordinat praedictum exemplum in forma syllogistica, dicens quod syllogismum praedictum oportet fieri in media figura. Et hoc ideo est, quia in prima figura non potest esse, quando conclusio est negativa, quod maior sit affirmativa; quod oportet in praedicto exemplo esse. Nam respirare, quod est maior terminus, oportet quod coniugatur cum animali, quod est medius terminus, secundum affirmationem. Sed paries, quod est minor terminus, oportet quod coniungatur cum animali, quod est medium, secundum negationem. Et sic oportet quod maior sit affirmativa et minor negativa. Quod quidem nunquam fit in prima figura; sed solum in secunda. Accipiatur ergo animal A, idest medius terminus; B respirare, idest maior extremitas; et paries C, idest minor tione quia, non sit causa, sed quod non sit causa proprie loquendo. Quae verba sunt attendenda. Nam causa proprie loquendo (qua utitur demonstratio propter quid) illa dicitur propter quam vere res est, ita ut 1. ipsa posita ponatur effectus, et 2. ipsa remota effectus removeatur; sicut posito homine ponitur risibilitas, et remoto homine risibilitas non existit (Cf. lect. praeced., not.). Cf. quae lect. XII de universali dicta sunt, n. 11: ea enim quae ib. Angelicus disserit de modo accipiendi universale, ad praesens nostrum propositum faciunt. - At contra causa mediata seu remota (qua utitur demonstratio quia) est quidem illa propter quam aliquo modo res est (secus nullo modo esset causa), sed ita tamen ut ipsa posita non sequatur quod ponatur effectus, quamvis ipsa remota effectus removeatur. Ex. g.: posita materia inebriationis non sequitur inebriatio; quamvis inebriatio removeatur, remota materia illa. Ratio est, quia cum causa remota causa sit, ea sublata removetur effectus; sed quia non illa formaliter seu vere producit effectum, deficiente causa immediata, non sequitur positio effectus ex positione causae remotae. - Notandum est tamen quod causa potest dici remota dupliciter: uno modo quia est universalior seu communior communitate praedicationis; alio modo quia est communior communitate solius positionis seu ordinis. - Prima est quando causa non est convertibilis cum effectu, quia latius patet quam effectus, cuius dicitur causa; sicut in exemplo ex Aristotele inducto, respirare est ab animali ut a causa remota; at si non omnia animantia respirarent, manifestum est quod animal magis late pateret quam respirare. Ergo animal est causa respirationis remota in hoc primo sensu. - Causa remota ratione positionis dicitur, vel illa quae infert revera effectum, sed inter ipsam et effectum mediant aliae causae ab ea dependentes (sicut prima principia inferunt conclusiones mediantibus secundariis principiis); vel quae infert effectum, non quidem abstracte sed concrete accepta in determinata materia, sicut principia arithmeticae inferunt conclusiones musicae, quatenus sonis applicantur. - Quando ergo dicitur quod medium demonstrationis quia est causa mediata et remota, hoc est causa improprie dicta, et ideo non potest demonstrare propter quid rei, intellige causam mediatam, seu remotam, quae est communior communitate praedicationis, quia ipsi repugnat convertibilitas. Haec enim numquam potest esse causa immediata seu formalis effectus. Quod ideo noto, quia causa remota ratione positionis seu ordinis potest, sine eo quod accipiat aliquam differentiam, habere rationem convertibilitatis cum effectu, vel ex se, vel quatenus induit novum essendi modum, ratione subiecti vel materiae, cui unitur, ut in sequenti lectione declarabitur, not., IV. - Quae omnia, ut paucis complectamur, dicimus quod causa remota ratione praedicationis non potest habere convertibilitatem cum effectu (quia species non convertitur cum genere); causa remota ratione positionis vel habet vel potest habere, sine addita differentia, convertibilitatem cum effectu. Hinc ex prima causa nonnisi quia demonstratur; ex altera vero potest etiam demonstrari propter quid. Cf. infra not. cit. extremitas. Sic igitur A est in omni B, quia omne respirans est animal; in nullo autem C est A, quia nullus paries est animal: quare sequitur quod etiam B in nullo C sit, scilicet quod nullus paries respiret. Si autem acciperetur medium propinquum, esset demonstratio propter quid. Ut si ostenderetur quod paries non respiret, quia non habet pulmonem. Omne enim habens pulmonem respirat, et e converso.

5. Deinde cum dicit: Comparantur huiusmodi etc., ostendit quomodo media se habeant ad conclusiones, dicens quod huiusmodi causae remotae comparantur dictis secundum excellentiam, quia scilicet excedunt communitatem conclusionis probandae. Et huiusmodi medium contingit dicere quod est multum distans x. Ut patet in probatione Anacharsidis, qui probat quod apud Scythas non sunt sibilatores, propter hoc, quod non sunt ibi vites. Hoc enim est medium valde remotum. Propinquum enim esset non habere vinum; et adhuc propinquiùs non bibere vinum; ex quo sequitur laetitia cordis quae movet ad cantandum, ut sic sibilatio pro cantu intelligatur. Vel melius potest dici quod sibilus hic accipitur non pro quolibet cantu; sed pro cantu vindemiantium, qui vocatur celeuma.

6. Deinde cum dicit: Secundum quidem etc., epilogat quod dixerat, dicens: quod hae sunt differentiae syllogismi quia ad syllogismum qui est propter quid, in eadem scientia, et secundum eorumdem positionem, idest eorum qui habent eumdem ordinem. Quod dicitur ad removendum illud, quod post dicet, quod una scientia est sub altera.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Quando est extra genus quasi communius.—Veram hanc lectionem restituo ex codd., excepto R, qui legit: Vel medium dicitur extra, quando non convertitur cum maiori termino. Quod autem etc.—Piana: quando medium est quasi communius.—Deinde codices omnes, excepto R, omittunt verba immediate sequentia, et non convertitur cum maiori termino.—Dominicus a Flandria in I Poster., Qu. xxix, artic. 1, habet primam huius lectionis partem, quam adoptavimus ex codd., sed et alteram etiam adducit partem, quam praefati codices omittunt.—Notandum quod in propositionibus affirmativis subiectum dicitur esse praedicatum, nempe affirmatur identitas inter subiectum et praedicatum; ergo ex ratione opposita in propositionibus negativis dicitur subiectum non esse praedicatum, seu dicitur subiectum esse diversum a praedicato.—Deinde quoties inter subiectum, et praedicatum in propositionibus affirmativis praedicatur identitas, vel est identitas simplicis affirmationis, vel est etiam identitas adaequationis et convertibilitatis. Si primum, affirmatur quidem de subiecto praedicatum, sed tamen praedicatum extra ambitum extensionis seu universalitatis subiecti porrigitur; si vero altera identitas affir-metur, subiectum seu medium adaequat praedicatum, et praedicatum adaequat subiectum, ita ut inversio sit vera: Omne A est B; omne B est A. Tota ergo quaestio quae in praesenti agitatnr est: utrum per syllogismum, cuius medium est causa remota, de quo affirmatur simpliciter identitas sed non adaequatio maioris extremitatis, seu praedicati conclusionis, possit demonstrari propter quid conclusionis. Limitatur tamen quaestio ad demonstrationes negativas. Et merito. Nam, quia posita causa remota non illico ponitur effectus, ut in sequenti nota dicetur, ipsa non potest demonstrare nec quia nec propter quid effectus; at quia negata causa remota removetur effectus, recte quaeritur utrum ipsa negatio causae remotae possit dare propter quid negationis effectus. Hinc ratio cur nonnisi de syllogismis negativis afferantur exempla in hac lectione. β) Non est causa proprie loquendo.—Hanc lectionem codd. ABOR, et quam habet Dom. a Flandr. I Post., Qu. xxix, artic. 1, adoptamus loco P: Tale autem medium non est per causam proprie loquendo.—Non dicit s. Doctor quod causa remota, assumpta ut medium in demonstra-

γ) Non respirant. - Sicut pisces, addit Piana. Nullus autem ex nostris codicibus habet haec verba, quae leguntur in P et in edd. Venetis. - Cum igitur lectio codicum sit unanimis, verbaque praefata abesse possint sine ullo praeiudicio perspicuitatis sententiae, ac denique non adducat Dominicus a Flandria, ea a nostra lectione expunximus. - Infra (et esse calidum etc.) codd. CEHLMNQRST: esse cum mensura calidum et frigidum est etc.; et cum mensura habent etiam BI; sed B ordinem lectionis P servat, I vero om. calidum et frigidum; A intricabte: sicut non esse calidum et frigidum in mensura vel frigidi et esse est mensura calidum et frigidum est causa quod aliquis sanetur. Similiter etc.; D: sicut et esse cum (cum expung.) calidum et frigidum est etc. - G integram hanc secundam partem, et esse...sanetur, omittit; K sicut... non sanetur: sic etiam a frigidum cum mensura.

δ) Oportet enim si negatio... Similiter autem etc. - Sub hac forma perspicua s. Thomas enunciat principia illa Aristotelis: εἰ ἡ ἀπόφασις αἰτία τοῦ μὴ πάρχειν, ἡ κατάφασις τοῦ ὑπάρχειν... et ἡ κατάφασις τοῦ ὑπάρχειν, ἀπόφασις τοῦ μ ὑπάρχειν; si negatio est causa τοῦ non inesse, affirmatio τοῦ inesse... si affirmatio τοῦ inesse, negatio τοῦ

non inesse. - Animadvertit Caietanus (in I Poster., cap. XIII, § Circa illam regulam etc., fol. 58, col. 2) aliud esse dicere: Si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa negationis, et e converso, ut dictum est supra; et aliud dicere: Si affirmatio infert affirmationem, negatio infert negationem, et e converso. Ratio discriminis est, quia valde inter se differunt causare et inferre. Sit exemplum: Petrus currit; ergo movetur; - Petrus est homo; ergo est visibilis. Bona utraque illatio; sed nota quod in primo syllogismo est sola illatio, non effectus: non enim cursus est causa motus; sed in secundo est illatio et simul effectus, imo illatio quia effectus: esse enim hominem est causa cur Petrus sit visibilis. Porro in priori syllogismo fit paralogismus si ab affirmatione consequentis inferatur affirmatio antecedentis (nempe: Petrus movetur; ergo currit), et a negatione antecedentis inferatur negatio consequentis (nempe: Petrus non currit; ergo non movetur). Igitur non est verum, in solo sensu illativo loquendo, quod si affirmatio infert affirmationem, negatio inferat negationem, et viceversa. Non hoc sensu propterea intelligenda sunt principia enunciata ab Aristotele, qui neque in forma illativa est locutus. - In altero autem syllogismo oppositum accidit: sine enim paralogismo, imo vere affirmatio antecedentis infertur ex affirmatione consequentis (Petrus est visibilis; ergo est homo); et negatio consequentis ex negatione antecedentis (Petrus non est homo; ergo non est visibilis). Hinc in hoc sensu causali et vero enunciavit praefata principia Aristoteles. Et ad hoc sapientes cautissime attendunt: apprime enim ipsi norunt quod ubi haec reflexio et mutua illatio negationis ex negatione et affirmationis ex affirmatione vera sit, signum manifestum est propter quid rei, quod est finis demonstrationis, esse cognitum: habetur enim hoc in casu illatio, quia habetur causa. Si secus, illatio quidem est, sed causa non attingitur. Hoc autem intelligendum est, ut patet, non de causa remota, sed de causa propria, qua posita vel sublata, ponitur vel removetur effectus; in causis autem remotis, ratione praedicationis (Cf. not. β), verificatur solum ratio illationis.

ε) Non omne quod est animal respirat. - Iste est vere sensus verborum Aristotelis quae transcribuntur a s. Thoma, ut videre est in textu: οὐ γὰρ ἅπαν ἀναπνεῖ ζῷον, non enim omne respirat animal, ut recte habet versio lectioni praefixa. - Codd. DEHILNQST: non omne quod respirat est animal. Quae lectio falsa est tum ex textu citato, tum ex his quae hic disseruntur. Dicit enim infra Aristoteles: omne enim respirans animal, πᾶν γὰρ τὸ ἀναπνέον ζῷον; et s. Thomas paulo supra dixit: multa enim sunt animalia, quae non respirant, et n. seq.: omne respirans est animal. Porro, uti lector ex se videt, lectio, quam exhibent praecitati codices, e diametro opponitur hisce sententiis. - Cod. B: non omne quod respirat est animal, idest non omne animal respirat; C: non omne quod respirat animal; RM: non omne animal respirat. G lectionem habet Pianam, sed post respirat addit, procul dubio ex proprio arbitrio: sicut piscis.

ζ) Oportet fieri in media figura. - Nempe in secunda figura, in qua medium bis praedicatur in praemissis et necesse est ut maior sit universalis atque una praemissarum sit negativa (Cf. lect. VIII, n. 9 et not. ρ). Non otiose autem, notat Caietanus (op. et loc. cit., § Circa quintam conclusionem etc., fol. 58, col. 3), Aristoteles adiecit quod per causam remotam fit demonstratio in secunda figura, ut exponit s. Thomas (oportet fieri etc.). Insinuavit siquidem ex hoc quod in nulla alia figura talis demonstratio fieri potest: quod, inquit Caietanus, nisi ipse docuisset, non advertissemus. Attamen Sylvester Maurus in I Poster., cap. XIII, n. 6, pag. 324 (Ed. cit.), videtur non omnino sentire cum Caetano. Addit Aristoteles, inquit, quod demonstratio negativa per causam remotam non commode fit in prima figura. Vide Caietan. loc. cit.

η) Non potest esse, quando conclusio est negativa, quod etc. - Ita legimus cum codicibus omnibus, uno G excepto. P: non potest esse conclusio negativa, ita quod etc.; G: est negativa, oportet quod maior, cetera ut alii codices. Verbum autem oportet inter duas lineas clauditur in hoc codice (oportet). Lectionum diversitas in codd. et P est quoad formam, non quoad sensum; planior tamen est codd. lectio. - Supra (Et hoc ideo est quia), A om. quia, G om. ideo; sed sunt menda.

θ) Sic igitur A est in omni B.-Hanc lectionem explicite habent codd. ABCDEHKLMNOST. Quibus accedunt alii codices; I: Sic igitur A inest omni B; QR: Si igitur A est in etc.; G: Sic ergo est in etc.-P: Sit ergo A in omni B.-Verum particula sit non videtur esse adhibenda in praesenti casu. In textu graeco: Τῷ μὲν οὖν Β παντὶ ὑπάρχει τὸ Α. Igitur omni B inest A. Et huic lectioni conformior est lectio recitata ex cod. I. - Infra (in nullo autem C etc.) I mendose legit: in negativa autem C. Mendum praeterea est omissio in codd. LQ verborum praecedentium: et paries C, idest minor extremitas; I ibidem omittit et, ac idest.

ι) Omne enim etc. - Cod. H: Quia omne quod habet etc.; I: Quia omne habens etc.-AB om. et e converso; HO: e converso, omissa particula et, sed male.

x) Contingit dicere etc.-Omnes codices, exc. G, omittunt verba: quod est, ita ut lectio eorum sit: Et huiusmodi medium contingit dicere (L om. etiam dicere) multum distans.-G: Et huiusmodi medium commt dicemus quod est multum distans. - Verba haec s. Thomae desumpta sunt ex textu Aristotelis: τοῦτο δ' στι τὸ πλέον ἀποστσαντα τὸ μέσον εἰπεῖν, hoc autem est dicere medium plurimum abscedens, nempe a re demonstranda. Quod ex argumentatione Anacharsidis fit manifestum.

Dicitur autem hoc (de Anacharsi), inquit Philoponus, in antiquis annalibus: φέρεται δὲ τοῦτο ἐν τοῖς ἀρχαίοις ἀπομνημονεύμασιν (In I Poster. - Ed. cit. Aldi Manutii, pag. 99). Et Diogenes Laertius in vita Anacharsidis scythae refert: Interrogatus (Anacharsis) num essent apud Scythas tibiae: atqui, inquit, ne vites quidem: 'Ερωτηθεὶς εἰ εἰσὶν ἐν Σκύθαις αὐλοί, ἔφηεν, ἀλλ' οὐδὲ ἄμπελοι.

λ) Sed pro cantu vindemiantium etc.-Absurda prorsus est lectio codd. AB. Primus enim: sed pro cantu non demonstratum; in marg. vero legitur: madacium; B: sed pro cantu non demonstrato. -BHR: qui vocatur; O: quem vocant; P: quod vocatur. In Glossario ad scriptores mediae et infimae latinitatis (auctore Du-

Cange), ad voc. Celeuma, haec notantur: « Celeuma pro Celeusma, gr. » κέλευσμα, cantus nautarum, quem in prosperis praesertim concine- » bant. Occurrit in Vita s. Genovefae, tom. I SS. Ian., p. 141, et in Vita » s. Wilfridi inter Acta SS. Benedict., saec. 4, part. I, pag. 684.» -(Editio nova..., opera et studio monachor. ord. s. Bened. e congreg. s. Mauri. Parisiis 1733). - In Glossario autem novo ad scriptores medii aevi, a p. Carpentier O. S. B., ad voc. Celeuma, legitur: « Celeuma, pro Celeusma, » adde: Glossar. vet. ex cod. reg. 521, Celeuma, clamor nauticus, quem » efficiunt quandoque nautae propter turbationem caeli. Gloss. lat. gall. » ex cod. reg. 7692. Celeuma, Cotuenge. » -Henricus Stephanus (The-saurus graecae linguae) voc. κέλευσμα inquit: « lussurn, mandatum... » Item hortamentum, quod hortandi causa dicitur. Sed usus obtinuit ut » ad hortamentum quod remigibus datur, verbale istud restringeretur, » id est Celeusma, ut latini quoque loquuntur.» Similia notantur in Lexic. latin. Facciolati et Forcellini, curante Furlanetto, voc. Celeusma; item a Matthia Martinio in Lex. philolog. etc., voc. Celeusma, qui tamen addit: « Latin.Bibl.interp.pro hebr. תִּרְעָה habet Celeuma Ierem. xxv, 30, » et XLVIII, 33, et LI, 14. Est autem hedad' clamor calcantium uvas » (ἐπιλήγιον σμα) sicut et clamor depopulantium urbes vel agros.» Hinc s. Hieronymus lib. V in Isaiam, super cap. XVI, v. 10, habet: « Et » in vineis non exultabit, neque iubilabit. Subauditur prior vindemia-tor, id est colonus moabitis provinciae. Denique statim subiecit: Vi-num in torculari non calcabit, qui calcare consueverat: vocem cal-cantium abstuli. Nequaquam in vindemia laetus vindemiator celeuma » cantabit, sed ubique hostilis vastitas, et victorum orietur clamor » (Opp. Tom. IV.-Veronae 1735.-Curante Vallarsio).

μ) Secundum eorumdem positionem.-Codd. BCDEQST: secundum eorum positionem. Versio latina, quae supra legitur, habet eorumdem; sed textus graecus non eorumdem neque eorum, sed mediorum habet: καὶ κατὰ τὴν τῶν μέσων θέσιν. Et mediorum vertit Boethius I Poster., cap. x.-Ed. a: idest eorum, quae.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.