Book I, lectio XXXVOSTENDITUR ANALYTICE QUOD IN PRAEDICATIS NON EST IN INFINITUM PROCEDERE, NEQUE IN SURSUM NEQUE IN DEORSUM

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 22 · 84a8–84b3

Aristotle's text

Analytice autem manifestum est per hoc velocius quod neque in sursum neque in deorsum infinita praedicantia contingit esse in demonstrativis scientiis, de quibus intentio est. Demonstratio quidem enim est, quaecunque ipsa insunt secundum seipsa rebus. Secundum seipsa autem dupliciter: quaecunque enim illis insunt in eo quod quid est, et in quibus ipsa in eo quod quid est insunt ipsis: ut numero impar, quod inest quidem numero, est autem ipse numerus in ratione ipsius; et iterum multitudo aut divisibile in ratione numeri est. Horum autem neutra contingit esse infinita, nec ut impar numeri: iterum enim si impari aliud insit, cui inerat existenti; hoc autem si est, primum numerus inerit his quae insunt ipsi. Si igitur non contingit infinita huiusmodi esse in uno, neque in sursum erunt infinita. At vero necesse est omnia inesse primo, ut numero, et in illis numerum: quare convertibilia erunt, sed non excedentia. Neque etiam quaecunque sunt in eo quod quid est, nec haec infinita sunt: nec enim esset definire. Quare si praedicantia quidem per se omnia dicuntur, haec autem non infinita sunt, stabunt utique in sursum; quare et in deorsum. Si autem sic est, et quae sunt in medio duorum terminorum semper sunt finita. Si vero hoc est, manifestum iam est et demonstrationum quod necesse est principia esse, et non omnium esse demonstrationem, quod vere diximus quosdam dicere iuxta principium. Si enim sunt principia, non omnia sunt demonstrabilia, neque in infinitum possunt ire: esse enim horum quodlibet nihil aliud est, quam esse nullum spatium sine medio et indivisibile, sed omnia divisibilia. Intus enim immitendo terminum, sed non assumendo, demonstratur id quod demonstratur. Quare si hoc in infinitum contingit ire, contingeret utique duorum terminorum infinita esse interius media. Sed hoc impossibile est, si praedicamenta steterint superius et inferius. Quod autem stent, demonstratum est logice prius, analytice vero nunc.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum lectionis. — 2. Analytica, quae est pars logicae, non considerat nisi praedicationes per se; atque ideo est via expeditior ad demonstrandum quod in praedicationibus non sit abire in infinitum. — 3. Demonstratio est solum circa illa quae per se insunt rebus; et ideo scientia demonstrativa via analytica utitur. — 4. Duo primi modi praedicandi per se. — 5. Thesis: In utroque modo praedicationis non est abire in infinitum, sed standum est in aliquo ultimo. — 6. Probatur quoad secundum modum dicendi per se: Prima ratio est, quia id de quo aliquid praedicatur per se tali modo, est de definitione eius quod praedicatur; sed quae sunt de definitione alicuius non sunt infinita; ergo non est in huiusmodi praedicationibus abire in infinitum. — 7. Altera ratio est, quia in hoc secundo praedicandi modo praedicata per ordinem accepta ita insunt primo subiecto ut vicissim subiectum omnibus illis insit; consequenter convertibilia erunt subiectum et praedicata, et non erit accipere secundum hunc modum infinita praedicata in sursum vel in deorsum. — 8. Probatur thesis quoad primum modum dicendi per se: Quia quae praedicantur hoc modo, ponuntur in definitione subiecti; non autem contingit abire in infinitum in definitionibus in sursum, neque etiam in deorsum. — 9. Corollarium primum: Quia extrema sunt determinata, non contingit media esse infinita. — 10. Corollarium alterum: Et quia media non sunt infinita, in demonstrationibus non proceditur in infinitum; sed necesse est esse aliqua principia quae non demonstrantur.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus ostendit logice quod non sit procedere in infinitum in praedicatis in sursum aut deorsum a, hic ostendit idem analytice. Et divi-ditur in duas partes: in prima ostendit principale propositum; in secunda infert quaedam corollaria ex dictis; ibi: Monstratis autem his manifestum etc. Circa primum duo facit: primo, proponit quod intendit: secundo, probat propositum; ibi: Demonstratio quidem enim etc.

2. Dicit ergo primo, quod hoc quod non contingit in demonstrativis scientiis, de quibus intendimus, praedicationes in infinitum procedere, neque in sursum neque in deorsum, brevius et citius poterit manifestari analytice quam manifestatum sit logice. Ubi considerandum est quod analytica, idest demonstrativa scientia, quae resolvendo ad principia per se nota iudicativa dicitur, est pars logicae, quae etiam dialecticam sub se continet. Ad logicam autem communiter pertinet considerare praedicationem universaliter, secundum quod continet sub se praedicationem quae est per se, et quae non est per se. Sed demonstrativae scientiae propria est praedicatio per se. Et ideo supra logice probavit propositum, quia ostendit universaliter in omni genere praedicationis non esse processum in infinitum; hic autem intendit ostendere analytice, quia hoc probat solum in his, quae praedicantur per se. Et haec est via expeditior: et ideo sufficit ad propositum, quia in demonstrationibus non utimur nisi tali modo praedicationis.

3. Deinde cum dicit: Demonstratio quidem etc., ostendit propositum. Et circa hoc tria facit: primo, proponit qua praedicatione analytica, idest demonstrativa scientia, utatur, quia praedicatione per se; secundo, resumit quot sunt modi talis praedicationis; ibi: Per seipsa vero etc.; tertio, ostendit quod in nullo modo praedicationis per se possit procedi in infinitum; ibi: Horum autem neutra contingunt etc. Dicit ergo primo, quod demonstratio est solum circa illa, quae per se insunt rebus. Tales enim sunt eius conclusiones, et ex talibus demonstrat, ut supra habitum est.

4. Deinde cum dicit: Secundum seipsa autem etc., ponit duos modos praedicandi per se. Nam primo quidem praedicantur per se quaecunque insunt subiectis in eo quod quid est, scilicet cum praedicata ponuntur in definitione subiecti. Secundo, quando ipsa subiecta insunt praedicatis in eo quod quid est, idest quando subiecta ponuntur in definitione praedicatorum. Et exemplificat de utroque modo. Nam impar praedicatur de numero per se secundo modo, quia numerus ponitur in definitione ipsius imparis. Est enim impar numerus medio carens. Multitudo autem vel divisibile praedicatur de numero, et ponitur in definitione eius. Unde huiusmodi praedicantur per se de numero primo modo. Alii autem modi, quos supra posuit, reducuntur ad istos.

5. Deinde cum dicit: Horum autem neutra etc., ostendit quod in utroque modo praedicationis per se necesse est esse statum. Et circa hoc tria facit: primo, ostendit quod necessarium est esse statum in utroque modo praedicationis per se, tam in sursum quam in deorsum; secundo, concludit quod non possit esse infinitum in mediis; ibi: Si autem sic est etc.; tertio, concludit quod non potest procedi in infinitum in demonstrationibus; ibi: Si vero hoc etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum in secundo modo dicendi per se, quando scilicet subiectum ponitur in definitione praedicati; secundo, in primo modo, quando praedicatum ponitur in definitione subiecti; ibi: Neque etiam quaecunque etc.

6. Circa primum ponit duas rationes. Circa quarum primam sic procedit: primo quidem praemittit propositum, scilicet quod in neutro modo dicendi per se contingit in infinitum procedere; deinde probat hoc in secundo modo, puta cum impar praedicatur de numero. Si enim procedatur ulterius, quod aliquid aliud praedicetur per se de impari secundum istum modum dicendi per se, sequitur quod impar insit in definitione eius. Numerus autem ponitur in definitione imparis: unde sequeretur quod etiam numerus ponatur in definitione illius tertii, quod per se inest impari. Sed hic non contingit abire in infinitum, ut scilicet infinita insint in definitione alicuius, sicut supra probatum est. Relinquitur ergo quod in talibus per se praedicationibus non contingit procedere in infinitum in sursum, idest ex parte praedicati.

7. Secundam rationem ponit ibi: At vero necesse est omnia etc., et dicit quod quantumcunque procedatur in huiusmodi per se praedicationibus secundi modi, oportebit quod omnia praedicata per ordinem accepta insint primo subiecto, puta numero, quasi praedicata de eo: quia si impar per se praedicatur de numero, oportet quod quidquid per se praedicatur de impari, etiam per se praedicetur de numero. Et iterum oportet quod numerus omnibus illis insit; quia si numerus ponitur in definitione imparis, oportet quod ponatur in definitione omnium eorum, quae definiuntur per impar. Et ita sequitur quod mutuo sibi invicem insint. Ergo erunt convertibilia et non se invicem excedentia; sic enim propriae passiones se habent ad sua subiecta. Unde si etiam sint infinita per se praedicata secundum hunc modum, non erit ad propositum, quo aliquis intendit ponere infinita in praedicatis esse, vel in sursum vel in deorsum.

8. Deinde cum dicit: Neque etiam quaecunque sunt etc., probat propositum in primo modo dicendi per se: et dicit quod illa, quae praedicantur in eo quod quid est, idest quasi posita in definitione subiecti, non possunt esse infinita, quia non contingeret definire, ut supra probatum est. Ex hoc ergo concludit quod si omnia, quae praedicantur in demonstrationibus, per se praedicantur, et in praedicatis per se non est procedere in infinitum in sursum, necesse est quod praedicata in demonstrationibus stent in sursum. Et ex hoc etiam sequitur quod stent in deorsum, quia ex quacunque parte ponatur infinitum, tollitur scientia et definitio, ut ex supra dictis patet.

9. Deinde cum dicit: Si autem sic est etc., concludit ex praemissis quod si est status in sursum et deorsum, quod media non contingit esse infinita. Supra enim ostendit quod extremis existentibus determinatis, media non possunt esse infinita.

10. Deinde cum dicit: Si vero hoc est etc., concludit ulterius quod in demonstrationibus non proceditur in infinitum: et dicit quod si praedicata sunt vera, necesse est esse aliqua prima principia demonstrationum, quae non demonstran-

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

a) In sursum etc.—Codd., exc. H.—P om. in; H: neque in sursum.—D: aut et deorsum; H: neque deorsum; I: vel in deorsum; M: aut in deorsum.

β) Non contingit etc. - ABGKNO: non contingat; CT: non convenit; C: demtivis scient. in quibus; I: in demtivis scientiis procedere in infinitum demonstrationes, neque etc.

γ) Iudicativa dicitur etc. - BDELHKMOQT et s. m. A: iudicativa est (est etiam edd. a et c), pars logicae est, quae (Q, et quae); CILN et p. m. A: iudicativa est pars logicae (N, pars logicae est), quae; S p. m.: iudicativa est pars logicae, quam dialectica sub etc.; s. m.: iudicativa dicitur, est pars logicae, quam dialectica.

δ) Qua praedicatione etc. - ABI: quali praedicatione etc., et B om. idest demonstrativa; E: qualiter praedic.; H: idest demonstratio, utatur, et om. quia praedic. per se; K: idest demonstrativa scientia vel conclusio utatur, quia et (et etiam CDEGMS) praedic. etc.; Q om. scientia; LT: quia in praedic. - Infra cod. Q omittit tertium divisionis membrum: tertio...contingunt etc., et postea erronee illud ponit ante verba Tales enim etc. Alii autem codices (exc. H) legunt: tertio ostendit in (CDGKLMNST om. in)...posse procedi (M, esse processum) in inf. H om. quod in et possit.

ε) Nam impar etc. - Loco τοῦ per se B habet in; AI om. secundo modo; at haec omissio obscuram reddit s. Thomae lectionem. Sed neque sustinenda est lectio codd., qui (exc. EGT) loco τοῦ quia, ponunt et. E hab. lac.; T om. quia. - Deinde G: numerus ponitur in eius definitione. Est etc.; AHIQ om. ipsius.

ζ) Quos supra posuit etc. - Q: quos superius; Codd. (exc. E): reduc. ad hos; E om. ad istos. - Cur ad duos primos reducantur quatuor modi dicendi per se, ex declaratis in cit. lectione x est manifestum. Tertius enim modus dicendi per se est potius modus essendi quam modus praedicandi. Relinquitur quartus modus, qui ad secundum reducitur: eatenus namque isti duo modi distinguuntur, quatenus in quarto attenditur ratio causandi, hoc est, subiectum consideratur in genere causae efficientis respectu suae passionis; in secundo vero ratio praedicandi, hoc est, subiectum assumitur ut causa materialis respectu suae passionis, seu praedicati, quod in propositione se habet ut formale (Cf. lect. cit., not. ρ, et lect. praec., not. σ).

η) Quod impar insit etc. - ABDHQS: impar insit; CEILMNT: impar sit. Legimus cum codd. impar, prout sensus manifeste requirit. P: impari insit. - G p. m. erronee: in definitione imparis; H et s. m. CDS: in definitione illius; BEGKLMQT et p. m. AD om. tum eius tum illius.

θ) Sed hic non contingit etc. - A: Sed oportet quod hic non contingat abire in infinitum, sicut in his quae in definitione alicuius etc. - O: Sed hic non potest abire etc.

ι) Procedere in infinitum in sursum; idest ex parte praedicati. - Recte hoc dicitur. Etenim praedicatum latius patet, seu est in plus, quam subiectum; et quia ad universale assurgimus abstrahendo a differentiis quibus contrahitur vel ad individua, vel ad species, vel ad genera, hinc universale est quid sursum constitutum, sub quo individua, species et genera deorsum posita intelliguntur. Hinc ire de subiecto ad praedicatum dicitur ire in sursum; et ire deorsum est ire de universali ad minus universale, hoc est de praedicato ad subiectum (Cf. lect. XXXI, nn. 7, 8, et in nott.). - K et p. m. A om. in sursum, quod tamen requiri patet ex addito, idest; I om. idest; IQ: a parte; alii codd. (exc. L) non bene: in parte, quod in A videtur correctum iuxta lectionem IQ.

κ) Per ordinem accepta insint etc. — Cod. I: per se accepta; A: primo subiecto insint; O: insint primo subiectis. — A loco quasi praedicata, habet, quod praedicatur; O: idest praedicata; I om. quasi. — IOS: quia scilicet si impar; in D inter quia et si expungitur hiis, quod videtur esse corruptio τοῦ scilicet; INO: impar praedicatur de numero per se; LT om. per se; I: quia iterum oportet quod quidquid; Codd. (exc. O): quidquid per se praedicatur: quam lectionem adoptavimus. P om. per se. — G et Q peculiares habent lectiones non adoptandas. G: quasi praedicata de eo: par scilicet et impar per se praedicantur de numero. Et iterum oportet quod quaecunque per se praedicantur de impari, etiam de se praedicentur de numero. Et iterum oportet etc.; Q: accepta insit per se secundo modo, puta medio: quod dicat quia si impar praedicatur de numero, oportet etc.

λ) Non contingeret definire. — P: non contingit infinita definire. Sed codd. omnes omittunt infinita, et (exc. DE) legunt contingeret; textus Arist., οὐδὲ γὰρ ἂν εἴη ὁρίσασθαι. Codd. lectio est praeferenda, tum quia conformis textui, tum quia sensus eam requirit: nam dicitur quod ea, quae praedicantur per se primo modo, non possunt esse infinita, quia secus tolleretur scientia et definitio, prout etiam in fine num. habetur. — Cod. D habet contingit; E: contingunt. — Infra cod. O: Et ex hoc concludit. — A: quod si omnia praedicata in etc. — Praedicantur habet semel et bis codd., loco τοῦ ponuntur P.

μ) Si principia demonstrarentur. — Est lectio codd., exc. ADHQT, qui habent demonstrantur. Praeterea codd. (exc. HN): sequeretur; HN: sequitur. P: demonstrantur, sequitur.

ν) Quam ponere. — Codd. ACDEGIKLMORST iterum legunt nihil est aliud, ante verba quam ponere. Et hanc lectionem exhibent etiam HQ: nam H: nihil aliud est ponere quam ponere; Q: principia, vel enim est aliud ponere nullum. — Infra vero B et s. m. D lectionem habent diversam a lectione P et aliorum codd.: B: duos terminos sibi invicem non cohaerere; D s. m.: duos terminos non sibi invicem cohaerere; P: sibi invicem cohaerere. Adoptavimus lectionem cod. B, quia evidenter requiritur a sensu contextus. — Cod. E om. cum P particulam negativam non, at omittit etiam τὸ nisi ante per medium, et ideo redit quoad sensum ad lectionem cod. B et s. m. D.

ξ) Quaelibet propositio. — AB om. prop.; HKS et p. m. D: quaelibet probatio; aman. C expungit inductio, et pergit propositio; item I expungit propositio s et prosequitur probatio. — B: sint inducta.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.