PG 100, col. 186

rum veri Dei nostri, descensum , inefl'abilemque
ejusdem dispensationem consummatum; ut unde per
inexplicabilem ipsius bonitatem esse eramus sortiti.
inde etiam ipsum bene esse acciperemus. Confiteor
itaque et credo unicum opulentissimae beatissima:-
que Trinitatis suppositum, ipsum videlicet Dei Fi-
lium et Verbum, quod cum Deo Patre et Spiritu sau-
cto in omne aevum simul aduratur et conglorilicatur,
ut pote iisdem coessentiale et coaequale existens, in-
finita benignitate et misericordia erga proprium
plasma motum, accedente huc paterna voluntate et
miseratione, et sancti quoque Spiritus gratia, ejus-
demque cooperatione de caelo descendisse, et cum
hominibus conversatum esse, quo nos dudum prop-
ter peccatum damnatos, et e paradisi deliciis expul-
sos, corruptioniquc obnoxios, per gratiam salvaret,
et divinae natura; participes ediceret. ln utero enim
Virginis vere proprieque Deiparze inhabitans, et per
Spiritum sanctum animam et carnem sibi adaptans,
totamque nostram naturam, quemadmodum hominem
in principio finxerat, sibi ascisccns, prodiit Deus in-
carnatus.
Virginem quoque, quae supernatnraliter et inena-
biliter pepererat, post partum virginem conservavit,
virginitate illius secundum naturam nulla ex parte
demutata aut labefactata, ad designandum per se-
(ιιιιιάω nativitatis processum, nullam prorsus natura)
illius accessisse mutationem, aut alterationem. Qui
ergo ejusdem est cum Patre naturai, nobis per
omnia , peccato tantum seclusa, factus est coessen—
tialis; etenim semine Abraham suscepto, carnis et
sanguinis, perinde ac unus ex nobis, factus est par-
ticeps, carnemque anima intelligente vivificatam as-
sumpsit, nullo quidem pacto ante summam 1llam
unionem praeexistentem , sed simul carnem , simul
anima rationis compote animatam , simul Verbo
unitam; nec rursum secundum solam gratiam in
nostra natura habitavit, sed totus toti humanae na-
tura: coniunctus , inconfusam, indivulsam , superna-
turalcmquc unionem operatus est: divina enimet
humana natura inter se coeuntes in naturali sua
proprietate indemutata: persistunt perseverantque,
nec ulla ex parte inse mutuo transformamur. Vc-
rumtamen propter naturalem illam coitionem et co
pulam, nominum quoque communicationem mutuam-
que reciprocationem pie concedendam ekistimamus,
quandoquidem prOpter physicam illam admirandam
que coeuntium naturarum inter se unionem, non re,
sed sola imaginatione, unius ejusdemque quamdam
hic distinctionem statuimus.
Porro autem , quod cum naturarum distinctione
personae singularitas ejusdemque unitas indivulsa in-
interruptaquc semper consistat permaneatch (nam
conjunctiouis. eas in se invicem exsistere pic intelliga-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.