PG 100, col. 198

ignaviam quidpiam eorum qum ecclesiasticis rviris
conveniunt ueglecw habuisse, verum duram impla-
cabilemque pta-potentis potestatis sententiam, quo-
minus decretis uteremur, obstitisse Ignoscat pro-
inde beata vestra anima, si quam noxam cuncta-
tione mea promerui, cogitetque haudquaquam facile
esse potentibus propria voluntate elatis, et quod-
cunque animo libitum fuerit adimplere satagentibus
sese opponere. Etenim rati causam admodum plau-
sibilem, qua nos jam tum sacerdotio initiatos ab
ollicio praepedirent, sese nactos, stomachose nobis
objectabant, passimque invulgabant vos a Constan-
tinopolitana Ecclesia alienos esse, temereque ab ea
vos devulsisse. Cum ergo hzec, sive vis, sive injuria
ad vos quoque attinuerit, venia eos dignahimini, qui
praeter voluntatem pari necessitate constricti fue-
runt. At cum praesentem Ecclesiae locique hujus sta-
tum jam non ad sanctitatem tuam perscripserimus,
et suo deinceps opportuno tempore qum hic flent
perscribere certo decreverimus, non erit Opus pro-
lixinre ut arbitror nunc purgatione. Siquidem repa-
gulum quodimpediebat, jam est perruptum, apertum
est otium, lapides offensionis e medio sublati, via
lata, plana, scrupulisque libera et exaequata teritur,
ς tristia procul ah oculis evanuerunt, scandala sedf-
tiunesque conquieverunt, omnia denique impedimen-
ta amota, luminaque pristina Ecclesiae restituta sunt.
Quare qua: charitatis sacerdotalisque consuetudinis
pr0pria sunt, locum suum denuo adepta nullo ίωροὲ
sterum negotio perfici observarique poterunt.
At sunt interim nonnulli adhuc qui divina flocci fa-
ciunt, propriaeque existimationis causa quidvis ino-
liuntur, neque quale ex Deo judicium sibi immineat
quidquam pensi habent. Verum enimvero ut illis
usitatum gratumque est praesenti glorias splendo-
rique inhiare, eaque de causa inter sese conspirare,
ita plane consentaneum est, ut nos divinaeglorize
ecclesiasticoque decoro, et concordiae, sacrorumque
canonum observationi modis omnibus operam na-
vernus, nostrisque muniis die noctuque incumba-
mus, et pro imperatore nostro piissimo, potentissi-
moque jam declarato, sinCero germanoque Ecclesiae
filio, ac moribus Deo gratis honestaeque vita: con-
versatione egregie ornato, Deo qni illum coronat
regnumque una cum illo administrat, continuas pre-
ces obsecrationcsque oil'mamus,qno vitam pacificam ν
imperiumque quam maxime diuturnum illi largiatur,
barbaricis triumphis exornet, felicem Christiani or-
bis moderationem concedat, ad orthodoxze fidei ze-
lum incitet, in divinorum tandem praeceptorum ob-
servatione ita perficiat, ut liberis suis cum regni
potentiaeque diuturnitate honorem et gloriam relin-
quat non vulgarem -

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.