PG 102, col. 730

rium, Basilium illum Ecclesia: vere regiam stolam,
aureum orbis os, vere Chrysostomum, sapientias-
illud pelagus. Quid autem hunc vel illum compellem ?
Contra omnes omnino sanctos prophetas,apostolos,
sacerdotes, martyres,et ipsius etiam Domini voces,
blasphema haec, et Deo bellum indicens, vox ex-
armatur.
17. Spiritus nimirum procedit e Filio Ῡ Utrumne
eadem-processione, an ex adversa processioni a
Patre ‘I si eadem, quomodo non communicantur
proprietates, a quibus tamen solis Trinitas et esse,
et adorari characterem sortitur? sin contraria qua-
dam illi, quomodo non hac sua assertione Manetes
et Marcioues procuduntur, qui Deo bellum indicen-
tem linguam, eontra Patrem et Filium rursus ex-
seruere ‘2
18. Aceedit ad prmmissa, sie Patre quidem Filius
generatur, Spiritusque procedit e Patre et Fiio, in
duplicem exsistentiae suae causam relatus, non eva-
det, quin et compositus exsistat.
l9. Adhuc si e Patre generatur Filius, si Spi-
ritus e Patre procedit et Filio, quaenam evenit
nova innovatio, quominus ab ipso aliud procedat?
Ita constituentur, juxta blasphemam hanc ipsorum
sententiam, non tres hypostases solae, sed quatuor,
si non potius infinitas, ut quarta aliam emittat,
illa itidem aliam, usquedum in multiplicatam Pa-
ganorum divinitatem deveniatur.
20. Praeter superiora, et hoc considerandum
quod, si processio Spiritus e Patre in substantia
determinetur, quidnam Spiritui, quaeso, accedet ab
illa de Filio processione, cum processio paterna ad
essentiam sufficiat ‘I Nemo enim eo audaciae deve-
niet, opinor, ut affirmet conducere ad aliquid aliud,
eorum quas sunt circa substantiam, cum duplicatio
quaevis compositio ab illa natura divina quam lon-
gissime removentur.
21. Praeter supradicta, si omne quod non est
commune Trinitati illi omnipotestativee, homousiae
etsupernaturali, unius solius estpropriuin etribus;
processio autem Spiritus nonest tribus aliquid
commune ; omnino erit unius solius e tribus pro-
prium.Utrumigituraiflrmabunt Spiritum procedere
e Patre, an non 7 Quod si autem, quomodo non
necessario ejerabunt illam suam dilectam adeo,et
communem mystagogiam ‘IQuod si dicant e Filio,
cur non ab initio eo provecti sunt audacize, ut
totam suam blasphemiam simulrevelarent ? ut qui
non tantum Filium ad productionem Spiritus ad-
mittant, sed Patrem privent penitus quidem pro-
VARI/E LECTIONES.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.