PG 102, col. 738

acquiescant. Et eo quidem usque fidei amor et zelus
intendit (de qua re cum Paulo dixerim, Benedictus
sit in saecula Deus) ut pastorem et episcopum sibi
propositum admittant, et Christianos ritus religio-
nis sedulo suscipiant, et amplexentur libentissime.
36. Ad hunc ergo modum, cum per gratiam mi-
sericordis Dei qui vellet omnes homines salvari, et
ad veritatis venire cognitionem, a vetustis opinio-
nibus suis hi recesserint, et easdem pro sincera
Christianorum fide mutaverint, profecto si consur-
gere dignetur vestra fraternitas, et una cum affectu
cooperari nobiscum ut exscindantur, et in incen-
dium mittantur, qui succrevere stolones, valde con-
fidimus per Dominum nostrum Jesum Christum,
Deum verum, futurum ut ipsius adhuc magis exau-
geatur ovile, et illud impleatur quod dictum est:
Cognoscent me omnes, a minimo ad maximum ο, et,
In universam terram exivit sonus, doctrinas aposto-
licaa, et ad terminos terras verba eorum ιο.
ι37. Oportet igitur illos qui a vobis pro vobis
mittendi sunt, quique sacram sanctamque vestram
personam sustinebunt, cum vestra liberrima pote-
state legari, ea scilicet quam per Spiritum sanctum
sortiti estis, et ut sententiam dicere possint, et suf-
fragium ferre valeant de capitibus propositis, et si
qua: alia similia agitabuntur, ea cum libertate, quae
thronum decet apostolicum. Cum praecipue ab Ita-
lise partibus synodalis ad nos epistola- perscripta
venerit, accusationibus infandis repleta; quas con~
ira proprium ipsorum episcopum, Itali ad nos cum
multiplici condemnatione, etjuramentis non parvis
transmiserant, rogantes, ne velimus pati adeo mi-
serum in modum ipsos perire, qui tam urgente et
intolerabili tyrannide Opprimantur, per quam sa-
cerdotii leges contumeliose refiguntur, et quaecun-
que consuetudines ecclesiasticae subvertuntur : et
certe non nunc primum, sed et olim per monachos
et presbyteros inde profugos, haec ad omnium aures
dimanarunt. Basilius erat, Zosimas, et Metropha-
nes, necnon alii, qui tyrannidem istamce deplora-
bant, et qui cum lacrymis ad Ecclesiam vindican-
dam nos excitabant. ln prmsenti autem, quod dice-
bamus, diversaa de diversis locis litterae abunde ad
nos venerunt, tragicis sexcentis lessis repletaa et la-
mentis. lstarum porro litterarum exemplaria, se-
cundum quod volebant et rogabant ipsi qui summo-
pere contenderant et nos adiurarent vehementer,
ut ad omnes ubique apostolicas sedes transmitte-
rentur, vobis legenda offerimus, et quidem litteris-
nos hisinclusimus, quod sancta etmcumenica quee-
VARLE LECTIONES.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.