PG 103, col. 846

vimus? Jam auri metallum, argenti, teris stanni,
plumbi, vel ceterorum metallicorum natura, a
quali tandem genesi orta reperitur? Itaque Deum
quidem et hanc tantam, et alias innumerabiles va-
rietates nostra potissimum causa terrae impertivisse
pie fatemur: a fato vero propterea fabros artifices
creari, quo mundi hujus rebus uti possint, id ne-
que nos dixerimus, neque alius recte sentiens
quisquam. Praeter ista, si singula climata perma-
nent, sexcentis inter se differentiis jam inde a
condito orbe exornata, etnihil a geneseos mutationi-
bus laasa, immobilia prorsus ab aeterno con stitueru nt
non enim aut alterni fluxus maris, aut ignis inex-
stincti fontes aut animalium in singulis climatibus
differentia: aut alite innumerabiles, sed immutabiles
rerum alterationes unquam cessarunt): tot. interim
rebus per ipsam genesim immutatis, quomodo sine
hac aut fieri quidquam aut permanere aut gubernari
posse negant? Libenter autem ab eis quaesierim,
qualisnam forte curriculi motus herbis, plantis et
animantibus exsistenlibus principium dederit: de-
monstranda enim genitura: horum cujusque hora,
qua e terra formabatur: et aliam quidem esse pal-
mis, aliam ficus, canis item suam esse propriam,
similiterque 213a cameli, neque eamdem illam
esse equi, columbae, aut hominum, et id genus
aliorum. Si ergo possunt dicere, cur non et nunc
ο terra genesis formet praedicta, doceant nos. Nihil
enim, quod semel duntaxat per geneseos ambitum
perficiatur, sed idem etiam sepe efficit. Cur insu-
per ab initio quidem non essent quae producta sunt,
nisi e terra formata fuissent: post autem nihil
horum θ terra germinare possit, sed per mutuam
debeat successionem conservari? Aut quomodo cum
quae prepria maximeque necessaria sunt, genesis
non habeat (vim illam puto formandi ο terra omnia)
conservandi [tamen], perficiendi. atque destruendi
potens sit? Praeterea si ex accurata illa horae cogni«
tione, singulis quae gignuntur eventura referunt, ho-
mini, inquam, et bovi, avi atque navi, urbi item
et caeteris omnibus, quorum praecognitionem habere
se asserunt : [at] qua ratione cum terrae, maris, aeris
geniturae tempora non noverint, horum affectiones,
ac motiones, mutationesque denuntiare se promit-
tunt? quomodo quis istis credat, aut qua ratione
immoderatam ipsorum arrogantiam non aversetur ?
nunquam enim singulatim omniumexhibere proprias
genituras poterunt. Et vero etiam consequens est
tot esse geniturarum differentias, quot sunt eorum
qua: producuntur genera. Nam quomodo eadem
curriculi genesis canem et leonem producat, homi-
nem item et equum tantopere inter se discrepan-
VARI/E LECTIONES.
⁸ αὐτῆς ⁸ ἀπὸ τῆς γῆς ς’.
²ούδὲνΔεούς.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.