PG 103, col. 858

asinorum, neque lupus luporum rex est, neque
inter hos alius pauper est, alius dives, neque
aliorum ibi quidquam, quibus humanum genus ob-
noxium est. Ubi igitur una orientes stellae? ubi
ipsorum genesis, atque illa apotelesmatum multi-
tudo? An haec in solos miseros mortales tantam
abripuere potentiam ? Atqui vi casterorum omnium
animantium potentissimus homo. Etenim et fortio-
ribus intellectu prestat, et super terram gradiens
volatilium tamen dominus est, et in mari natantia
captat, et, ut simul dicam, omnibus animantibus
ratione atque intelligendi facultate antecellit. Quo-
B modo igitur genesis in eum habet imperium, qui
Neque enim quod animalia ratione careant, in
causa esse diligens rerum perscrutator deprehen-
det, quominus bruta discant eadem, quae homines
solent, ut neque rationem in homine efficere, quod
2166 disciplinas prope infinitas comprehendat.
Quam multos enim ex illorum sententia genesis
efficit surdos, mutos, stultos, inertes, ineptos!
Quid igitur ratio profuit ex utero prodeunti
casco, surdo aut simili alicui? Et quibus animan-
tibus inferiores non sunt, sive ad victum quaa-
rendum, sive ad discendum? Quid vero apicula no-
cuit, vel araneaa, vel formicas, quod rationis expers
sit, si horum quodlibet facit id, quod ei secundum
naturam convenit? Quid denique aliis obfuit ani-
mantibus ad suum cujusque opus, quod rationis
expertia sint? Numquid propterea quod ratione
carerent, impediti fuere sive cycni, sive cicadas,
quominus alis suis cantum ederent? Sed qum ex
ipsa natura canendi peritos producere genesis po-
test, quomodo non eloquentes ac disertos eadem
reddidit? Cur bruta damnas? Numquid nos aliquid,
nisi discamus, novimus? Verum bruta animantia,
cum ratione destituantur, eorum quae ad rationem
spectant, discere nihil possunt. Quin ergo, cum
perinde omnia ratione careant, non ea saltem
discunt, quae ad caetera bruta pertinent; ut grues
quas ad olores, asini qua: ad canes, et ad apes
aranea, et sic deinceps quodlibet, quod ad alterum
spectati Non certe quia ratione destituitur, pro-
pterea humanas institutionis brutum capax non est,
sed ob naturae, quam Conditor produxit, differen-
tiam. Quodnam vero illud astrum est, quod hocce
signiferi occupato signo ferarum atquejumentorum
genus e terra aut ex mari natalitium formavit?
Et cur idem nunc quoque non efficit? Jam qua:
VARIIE LECTIONES .
³⁷ ἃ post ἀκωλύτως transponendum.
³³ πρώτοις Scaliger : παρὰ τοῖς

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.