PG 104, col. 1243

exploratum tibi fiet.
ἒ ΔΙ) BULGAllIJE ΡΒΙΜᾹΤΕΜ PETRI
PROLOGUS.
Ill. Lucis adventu dissipantur tenebrae, et pa«
storum cura fures ac ferarum insidia: pelluntur.
Genuinus rationalium ovium pastor ille est, qui
veri pastoris imitator fit; qui propriam animum,
ut ille, pro ovibus suis ponit‘: cujus iustitia lucis
instar dill‘unditur, qui sollicito animo et conatu
omni, diaboli malis artibus apte adversatur.
Etsi enim multae sunt veteratoris insidiae, ne
tamen ejus cogitata ignoremus, magistra adest di-
vina Scriptura: scilicet tanquam telas araneorum,
laqueos ipsius debere nos reputare, fretos auxilio
gloriosae Trinitatis , Dei unius coeli terraque, invi-
sibilium 6 et visibilium creatarum rerum conscr-
vatoris ac Domini. Porro haud perfunctorie his
quae dicentur auscultandum est; etenim hinc ii
qui perfectiora conditione sunt, validiores vires
ad luetam contra diabolum pugnamque ciendam
accipient, dum adversus contraria dogmata manus
conserent, eaque iu ecclesiastico divinorum do-
gmatum pelago victa submergent. Simplicioribus
autem, et adhuc lacte, ut cum Apostolo dicam,
nutritis infantibus tuta parabitur statio, ne ali-
quando succumbant boni deterioribus ⁸. Nam
rudioribus hoc optimum praesidium erit, si
profanos illos aversentur atque abominentur, ne-
que illorum interrogationes responso dignentur:
sed si quid ii sciscitati fuerint, idiota: quidem
auditores sileant, ac pro viribus ceu serpentem
devitent. Nihil enim emolumenti capiet qui cum
illis colloquetur ι idcirco enim cum idiotis miscere
sermones avent, ut res sanctas pedibus suis con-
culcent ⁸, et coelestia atque augusta dogmata
lacerent, si forlequi prudenter contradicat desit.
Quomodo enim quempiam omnino hominem audient
lii, qui Deum unicum singulis et diebus et horis,
innumeris injuriis et contumeliis ac maledictis
pulsant? Et perutile quidem est, ut eos idiota:
dignoscant; haud idco tamen in colloquium cum
iis veniant, ne forte periclitentur qui imperite
sermones conserunt: vix enim ab iis transversi
non—agentur, siqui sunt indocti. Etenim illi cuncta
utique Evangelii Apostolique oracula ore crepant:
³ l Cor. ιιι, 2; l Pctr. 2Q. “Matth. vn. 6.
⁵ Joan. ι, ll.
VARI/fi LECTIONES.
ι R. ὢν. ι’* cod. Πέτρος.
ν R. ό pro ούρανοῦ. ι Πηνενομοθεοήμεθα.
compendiariam litteram καὶ vel κὶ, pro ot.
(7)Exemplo cst Simeon palatinus, de quo in hac historia sermo fiet.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.