PG 105, col. 511

que tanquam propriam palam arrogavit, suaque
infamia et dedecore gloriabatur, et laudabatur in
iniquitate sua ; intraque sex non amplius dies, ma-
nibus hominum initiatus, concupilam Ecclesiae ca-
thedram invasit. Eratque vere cernere, ut fertur
adagio, extemporalem lictitiumque, seu personatum
sanctum. Nam primo die monachus ex laico, altero
lector, tum hypodiaconus, ac diaconus cl presbyter :
sexto deinde, qui fuit Christi natalis, et ipse sacrum
conscendens tribunal, pacem populo, nihil vera pace
dlgnum cogitans, nuntiavit.
B
Erathuic auctor et initiator in omnibus Gregorius
ille cognomento Asbesta, quem Syracusanum olim
pontificem fuisse ferunt, tum Constantinopoli de
maleficiis reum factum, et jam Romae, quod contra
leges et sanctiones ecclesiasticas peccasset, exau-
ctoratum. llunc lgnatius, cum esset patriarcha con-
secrandus, ne initiationi suae interesset, admonuit,
donec per otium causa ipsius diligenter cognoscere-
lur. Quod patriarcha: inter initia factum multi, quam-
vis juste factum, reprehenderunt.
Hine, o quis ex his paucis verbis ortam cladem
illam et noctem explicet ἰ quis turbas et factiones, Ο
litesque et improbitatem illius probi (5) Siculi di-
cendo assequatur 'P Simul ac enim ejus rei nuntium
accepit, non se philosophum ostendit, et infamiam
suam prudenter dedecusque contexit ; sed cert-os
de lgnatii consecratione acceptos abjecit, et impu-
tlcntissitno ore innocentem coram universa Ecclesia
ftedissime conviciatus, lupum pro pastore substitui
furiose clamitavit. Quem et Petrus quidam Sardo-
rum episcopus cognomento Miser, et Eulampius
Apameae, aliique e clero obscuriores [insigniores],
seipsos ab Ecclesia sine causa sejungentes, secuti
sunt.
Undecim igitur ipsius annis lgnatius a recepta
primum sede Constantinopolitana, omni ratione
conatus, omnique verborum humanitate et liberali-
tate atlhibita, nunquam tamen potuit Asbestae impro-
bitatcm exstinguere. Etenim potentiorum limina
terebat, apud omnes virum nullam ob culpam cri-
minabatur, et acerbe conviciis proscindebat, et
salictum exsecratus, ne Christiani quidem cogno-
mine dignabatur. Prtesertim vero Photio Photianis-
qtte gratissimus honoratissimusque, magnus quidam
homo Dei credebatur. Quare ab eodem Photius pri-
ntum est initiatus; quihominis auctoritate inductus,
totum ex illo adversus insontem lgnatium furerent
hausit: perinde quasi ad hoc ipsum patriarcha esset
consecratus, ut omnibus consiliis modisque omni-
(5) Pro improbi: vel dictum per ironiam, llann

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.