PG 105, col. 510

Postquam igitur administri regii, saepe tentata re,
non potuerunt flectere lgnatium ad id quod inique
petebant, suam illo dignitatem fortiter et constanter
tuente, a se ipsi consilium de caetero petiverunt ;
rebusque inter se diu agitatis, omnemque in partem
versatis ς tandem Photium protospatharitun et pri-
mum a secretis, patriareham urbis regiae designant ς
hominem sane minime obscurum et ignobilem, sed
claris et illustribus oriundum natalibus, rerumque
civilium et politicarum usu, prudentiaque ct scientia
clarissimum. Grammatica: enim litteraturae. ct car-
minis paugendi, dicendique laude, quin ct philo-
sophim et medicina, et omnium prope liberalium
disciplinarum externarum studio cognitioneque
tantopere florebat, ut aevi sui facile princeps habe-
retur, ituo ct cmn Veteribus jam certare posset.
Omnia quippe in illoconcurrcrant, aptitudoquaadam
et natura: ris ac felicitas. studium, opes, quibus sibi
librorum ontuium maximam copiam comparabat:
et. quod pra: cunctis, gloria: laudisque cupido, qua
incensus totas noctes, ut lectioni assidue vacaret,
ducebat insomnes. Quoniam vero sacrum etiam
(quod utinam nunquam fuisset) thronum Ecclesiae
conscensurus erat, sacra quoque et ecclesiastica
volumina studiose coepit lectitare. Verum nt Theo-
logi Nazianzeni ritu loquar (4), quod sane ipsius
sapientia indignum fuit, ignorationem ignoravit.
Noluit enim animadvertere, quoniam, Si quis vult
sapiens fieri in hoc mundo, stultus sit, ut sapiens
fiat ³. Neque viam modestia: et submissionis ingres-
sus est, qua ad caelestem gratiam veramque sa-
pientiam pervenitur: neque deposito fastu voluit
converti, ct fieri ut parvulus, propter regnum Dei,
juxta Domini vocem : neque animam suam et men-
tem altius fodere et onmi subjectione demittere, ut
jubet Dominus, per abjcctiorem humilioremque se~
mitam; atque ita per affectuum mortificationem
petra: Christo conjungi, et super ipsum inconcus-
smn fidei fundamentum ponere, et piis operibus
scipsum domicilium sapientiae constituere. Nihil
horum huic venit in mentem, alia omnia cogitabat:
'ragili et arenoso, value profanaque sapientiae fun-
damento et insolentiae, non secundum Christum do-
cti-inte cor suum mentemque confirmans, vanis
hominum laudibus et plausibus inflatus, elatusque
inani gloria, per ipsam inimica: Deo superbiae se
conjunxit : ex quo omnis impietatis omniumque
offensionum materiem edoctus est. Ergo jactis sa—
cardotii sui improbandis fundamentis, estrema
initiis consentanea sortitus est. Nec enim repudia-
vit Ecclesiam , tanquam a profanis magistratibus
profane et sacrilege sibi deuiamlatam ; neque velut

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.