PG 11, col. 435

Eorum autem quae ratione utuntur motum puto per
se ipsa esse motum. Quod si ab animali motum i-l-
lum a se ipso abstulerimus, jam ne animal quidem
esse iutelligijpotest, sed simileferit aut plantae quae a
natura sola movetur, aut lapidi qui ab extero impelli-
tur. Quod si qnid proprium sequatur motum, cum id
dixerimus per se ipsum moveri, rationale id esse ne-
cesse est. Igitur qui nihilesse volunt in nostra pote-
state, eos ineptissimum illud admittere necesse est :
primum nos animantes non esse, deinde neque ratio-
nales, sed quasi ab extero motos, neque nosmetipsos
ullatenus moventes, ita ut ab illo fieri dicenda sint
qua: facere credimur. Praeterea attendat aliquis iis
qua: in se sentit, et videat an sine impudentia nega-
re 207 possitse ipsum velle,se ipsum comedere, se
ipsum ambulare, se ipsum assentiri et quaslibet opi-
niones accipere, se ipsum alia abnuere ut falsa. Ut
igitur quadam sententia: sunt quibus nunquam ad-
duci poterit homo ut assentiatur quantumvis mul-
tis probationibus utatur, et quantumvis multa dicat
ad persuadendmn conquisita: sic fieri non potest
ut ita quisquam de rebus humanis sentiat, quasi
nihil maneat in nostra potestate. Quis enim credit
nihil mente comprehendi posse, aut ita vivit ut de
rebus erunibus, quaecunque tandem illa: sint, dubitet?
Quis non increpat famulum cum peccantis servi
speciem animo perceperit? Quis lilium non accu-
sat debita parentibus obsequia non reddentem? Aut
non queritur et vituperat quasi turpiter agentem
mulierem adulteram? Vim enim facit ipsa veritas
et cogit, quantumvis cavillari libeat, impetu quo-
dam in laudes et in vituperia ferri, quod vere sit
aliquid in nostra potestate , idque vel laude vel
contumelia dignum. Igitur si nostrum servatur li-
berum arbitrium quo innumeris modis vel ad vir-
tutes vel ad vitia,vel ad ea quae decent, vel ad ea
quae ab otIicio sunt aberrant, propendemus, vel ab
iisdem declinamus: necesse esthoc cum reliquis
antequam sit, Deo notum esse a creatione et con-
stitutione mundi quale futurum sit; et in omnibus
quae praeordinavit Deus , consequenter ut unum— ι)
quodque vidit in nostra futurum potestate, prazor-
tlinasse etiam prout exigit quilibet nostri arbitrii
motus, quid ipsi debeat ex providentiae parte re-
spondere, quid juxta connexionem rerum futura-
rum accidere: non quod praescientia Dei causa sit
eorum omnium quae futura sunt et qua: proprio
_(lr!t) Ἀπ’ αὑτοῦ. Lego cum Bentleio, ἀπ’ αὐ-
ων.
τ (45)- Ἀπ’ (αὑτοῦ κίνησιν. llic iterum mallet
Bentleius, ἀπ’ αὐτῶν κίνησιν.
(46) Παρακολουθῇ τις τῇ, etc. Legit Bentleius,
παρακολουθῇ τι τῇ ίδίᾳ κινήσει, ἐπεὶ τοῦτο δ’ αὐτῶν
έιίῗξίὶοίῖρῶτον μέν, etc. Bentleiuslocum integrum
sic legit_:_flptbccv per; ὅτι ούκὲ ἐσμεν λογικὰ, δεύτερον
δὲ ὃτί οὐδὲ ζῶα, ἀλλ’ οἷον ὑπὸ ἔξωθενκινοῦντος, αὺ-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.