PG 114, col. 186
tanquam Nili fluentum, non post longum temporis
curriculum,sed quotidie rivis scatentem eloquen-
tias,et inundantem opportunissime: sed et morum
temperationem,et quod omnes virtutes erat com-
plexus, et quod erat exemplum iis, qui volebant
honeste et moderate vivere,gloriam insignem sibi
comparaverat.Hunc ergo virum clarissimum,tem-
pestiie atque mature,ut ita dicam, produxit Con-
stantinopolis, prima primum, pulcherrima civita-
tum,pulcherrimum,ut ita dicam, patronum civita-
tis; quae cum ei dedisset, ut ex ipsa nasceretur,
et tali ortu eum ornasset, ab eo hoc vicissim ac-
cepit,quod eum produxerit,qui vel solus suffecerit
ad ei dandum pulcherrima prmmia civitatum. Et
fuit honor, quem ex illo habuit, priore major et
magnificentior ; quod tunc quidem pulchritudine
superabat alias civitates. veluti quidam locus pa-
radisi ambitu et circuitu ; postea autem propter
illum floribus quoque ibi genitarum virtutum alias
longo intervallo superavit: adeo nt,etiamsi non sic
fuisset ornata ab initio,ei suffecisset fletus hic ad-
mirabilis ut se posset conferre cum praestantiori-
bus.
Et vires quidem incomparabiles statim, et a
primo,ut semel dicam,ortu,etiam florente capillo,
ostendebat, non secus atque leonum catuli osten-
dent protinus supercilium, et densam colli jubam.
Etenim flores pullulabant intelligentiae;et habebat
prudentiae profundam quamdam radicem, et quo-
dam admirabili fulgore mens micabat. Haec aliis
quidem suffecissent ad absolutionem,in illo autem
agnoscebantur veluti quaedam prius descriptae figu-
rae,qu perlectam ejus indolem praasigniticabant.
Quomodo ergo arbores,quae germinant praeter na-
turam, parum egentes manu, quas earum curam
gerat, si aliquam acceperint irrigationem, et pul-
chritudine et magnitudine adhuc magis augentur ;
ita etiam illi quoque erat celerrimum ingenium,et
quod protinus in altum erigebatur. Quamobrem is
sua sponte praebebat se oratori ; ad philosophiam
autem profundus animae sinus copiosa sensa da-
D bat, et cogitata.
Postquam autem aspexit ad scholas philosopho-
rum, et illinc quaedam accepit, quae essent adju—
mento ad inventionem eorum, quae quaeruntur,
repente assurrexit,et evasit sublimis, et ex radiis
invenit solem, vel a sole,ut ita dicam, aspexit ad
radios, partim quidem ex posterioribus priora ra-
tiocinatione colligens, partim autem ex prioribus,
qua: natura sunt secunda,concludens.Cum autem
sciret,quod perfecta nostra natura his duobus est
ornata, nempe fetibus mentis, et linguae fluentis,
et quod es illis.qui eum praecesserunt,sapientibus,
alii quidem consummaverunt mentem per philoso-
phiam,aliivero per dicendi facultatem linguam ex-