PG 114, col. 575

est,nt ejus corpus non caro, sed instar umbrae te-
nue videreturArcbimandrita vero cum adolescen-
tem ita extenuatum atque afflictum vidisset,utjam -
jam e vivis excessurus putaretur: Annon tibi
dixi,inquit,tili Joannes, Deum ipsum hoc tantum a
servis suis postulare, ut eum pro viribus colant?
Tu vero supra vires tuas ista exercitatione utens,
teipsum nimis extenuatum et gracilem reddisti.
Ad baac Joannes : Scito,pater, nonjejuniis me do-
mari,sed peccata meaimpedimentum mihi atferre.
Multis enim abhinc diebus bonarmn rerum inimi-
cus diabolus cor meum conturbavit,etparentum ac
videndae familiae meae desiderium animo meo sug-
gessit : neque perditus hic hostis illud videt,quod,
Deo meo volente,et vestris precibus mihi opitulan-
tibus,quamvis ad videndos parentes meos profectus
fuero, ipsum tamen conculcabo, et ejus conatum
imbecillum atque inanem esse ostendam. Tum illi archimandrita : Nonne, inquit, tili, tibi dixi, cum
primum monastica professione initiari voluisti, nostrae hujus: exercitationis certamen magnum, et
laborem multum esse? Haec cum dixisset, et adolescentis causa lacrymatus esset, ei benedixit.
ΙΧ. Postero autem die Joannes archimandritam
adiit, cumque ad ejus pedes se abjecisset ipsum
rogavit, ne sibi succenseret, sed pro se Deum
precaretur,et concederetabire,ct parentes videre,
eaque ratione diabolum, Domino adjuvante, cono
culcare. Archimandrita cum omnes fratres, qui
erant in monasterio illo, congregasset, et attentis
precibus pro adolescente illo Deum oravisset,cum
gemitu et lacrymis : Vade, inquit, fili, in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et tecum una
venientem habeas Dominum Jesum Christum, qui
te ducatin via ista, prout ipse vult. Joannes vero
cum e terra surrexisset, fratres omnes obeundo,
genibus flexis,petiita singulis,ut extensis manibus
illi benedicerent : et ita eos salutans: Salvi estote,
inquit,omnes patres et fratres : salva esto,landa-
bilis et sancta societas, quae me bene suscepisti :
ego omnino vestro tecto indignus sum.
Χ. Cum igitur a sanctis illis Patribns Deo com-
mendatus esset, exiit e monasterio ill0,etab ejus
janua longius progressus, se convertens, et san-
ctum monasterium aspiciens. tristem atque acer-
bum gemitum emisit, et_ flexis genibus, Deum
ipsum sic oravit, ut ejus lacrymaa in terram de-
fluxerint, atque ita tinitimam illam regionem
salutavit, et lacrymas non intermittens, discessit,
iterque suum fecit.Cnm vero dimidium itineris
confecisset,vidit inapem quemdam hominem lace-
ra veste indutum, cui dixit : Salve,l‘rater, et via
comes. An placet,et una iter faciamus? Maxime,
inquit ille, gratum mihi hoc est. Cum vero una
iter facerent,Joannes ait : Video te, frater,vestem
tum laceram habere, ut illam ferre non possis τ
te igitur rogo, ut veste ista te exuas, et meam
capias : ego autem tua me induam. Cumque ac

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.