PG 114, col. 579

XlI.Tertio autem post anno,cum benignus Deus
multum ejus laborem aspexisset, eumque virtutis
exercitatione perfectum vidisset, apparuit ipsi et
dixit : Salve, Joannes, qui revera hoc nomine ap—
pellaris: eo enim, quod fecisti, te illi Joanni, qui
virgo fuit,similern ostendisti; nam cum omnia de.
reliqueris,me secutus esTuae igitur exercitationis
tempus, et laborum tuorum certamen fcompletum
est. Posttres dies ad me venies,ad illam justorum
hominum requiem. Experrcctus autem Joannes,
flere, caepit,et Deum ita precari : Ago tibi gratias,
Domine Deus,quod me indignum hominem illaju-
storum requie dignum facere velis: sed memento
ᾳιιωεο,εῑ parentum meorum,et ipsos misericordia
prosequere,illorum peccata non reputans,sed de-
lens, quoniam solus tu clemens es et misericors.
Cumque has preces complevisset,prazdictuin fami-
lia: prmfectun: ad se accersitum, sic affatus est:
Quemadmodum ab initio usque ad hanc horam
misericordia me prosecutus es,ita,qnaaso, et nunc
facias.Unum est,quod a te peto,ut meis verbis do-
minze vestrae significetur.At ille:Age,inquit, dic,si
quid vis.'l‘um Joannes: Eas igitur,et illi haec dicas:
Pauper ille,quem ad fores jacentem expellerejus-
sisti,per me te petit, ne superbo animo pauperem
inopem despicias, Jesum Christum Dominum res-
piciens, sed patienter digneris ad eum accedere,
quippe‘qui liabet quaedam tibi dicere. Abiit ille,
et dominae suae nuntiavit, qua a Joanne accepe-
rat. Tum illa: Num, inquit, aliquid est, quod
pauper iste mihi habeat dicere, quae non possum
ad eum accedere, neque ipsum aspicere. Virum
autem suum adiit, et ipsi haec significavit. Cui ille
dixit: Abi, uxor mea. et pauperem ne despicias ;
pauperes enim Deus elegit. At illa adhuc iter
suum dilferebat.Rursus Joannes ad eam misit,qui
ejus verbis diceret : Post tres dies ego moriar: at
tu si huc venire et me videre nolueris, postremo
te ipsam paenitebit. Illa cum de ejus morte audi-
visset, exiit, et pueris suis praacepit ut paupe-
rem illum ad se ferrent.
Xlll. llle vero cum esset contectus, agnosci non
poterat,sed haec dixit: Merces tua,o domina,com-
pleta est,sicutDolninus dixit in Evangeliis suis,quo
loco ait: Quaecunque feceritis uni ea: istis fratri-
bus meis minimis. et mihi fecistis ¹. Ego vero,
ut pauper e_t nihil habens, benedictionem quam-
dam tibi volo derelinquere, sed jurejurando pro-
mittas Velim,te facturam qua: dixero, et ita bene-
dictionem accipias. Juravit illa se observaturam
quae audiret.Tum ille: Per eum, inquit, ipsum te
obtestor,per quem et tu jurasti, ne jubeas ine alia
reste tectum sepeliri, nisi hac ipsa, quam nunc
habeo ; et in hoc ipso loco, ubi tugurium meum
ί Matth. xxv, 40.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.