PG 114, col. 895

ΤΟΥ ΟΣΙΟΥ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ
ΙΩΑΝΝΟΥ ΑΡΧΙΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΑΛΕΞΑΝΔΡΕΙΑΣ,
VITA ET CONVERSATIO
S. PATRIS NOSTRI
JOANNIS ALEXANDRIfE ARCHIEPISCOPI
COGNOMINE ELEEMOSYNARII
(Textus Gracus nunc primum prodit ex codice Regio n. l307 notato, saeculi xx; Latine apud Bollant. Eot'r. Pun.)
CAPUT PRIMUM.
Ortus, conjugium, Patriarchatus, Eleemosyna.
Benedic, Domine.
Ι. Bonorum virorum scriptis mandare actiones,
et memoriam eorum tradere posteris,conciliat ma-
gnam vitae utilitatem. Quemdam enim zeli stimu-
lum imittit animis piorum, eorum qua. ab eis re-
cte gesta sunt, narratio, et ad similia facienda
adhortatur. Quarum una est ea quoque vita, qute
nunc nobis est proposita ad narrandum, boni,
inquam, Joannis, cujus actioni nomen est con-
veniens : vocatur enim Eleemon, id est Miseri-
cors, propter magnam suam ad hoc prOpensio-
nem et summam bonitatem.
Il. Quem tulit quidem insula Cyprus, et aluit
tanquam plantam aliquam florentem et comatum
virtutibus: clara autem Alexandria eum sortita χ
est pontificem et patronum civitatis.Ei p «ter qui- Β
dem erat illustris, nomine Epiphanius. Cui etiam λ
virtutis praestantia effecit, ut ei commiteretur il- ι
lius insula: rectio. Mater autem honesta, et qua! ς
tali marito conveniebat, ut quae resplendet-et
corporis et animae pulchritudine. Joanni cum ta-
les obtigissent parentes, non affecit genus suum η
dedecore : sed studuit potius id ornare, adeo ut
arbor ex fructu fieret manifesta, et non ipse ex
illis ornamentum acciperet, sed illi potius glo-
riarentur filio, cum cognoscerentur esse patres
talis lilii.
lIl.Cum autem recte educatus pervenisset ad men-
suram :etatis,vel invitus a parentibus uxori jungitur
matrimonio : cum qua habitare, dum, ut parenti-
bus obediret, admisisset, aversatus est conjunc-c
tionem, temperantiam et continentiam amplexus
etiam in matrimonio. Sed magna soceri impor-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.