PG 115, col. 1182

ctrinae aliqua ex parte etl‘ectus particeps hic canis,
licet non recte,multas tamen et injucundas ineptias
etl‘udit circa historiam. Haec cum dixisset, jubet
martyrem tradi lictoribus, et flagris caedi ad quin-
gentas usque plagas. llli autem eum acceptum flagris
caedebant inhumane. Et praeco clamabat: Fac quod
vult imperator : desine stulta loqui, et liberaberis
ab iis, qui te puniunt. Martyr autem fortiter tole-
rabat, dum verberaretur, tacens, et nihil omnino
loquens.1n beatum vero Macarium oculos deligens
imperator, ei dicit : Tu autem quid dicis de teipso,
infelix homuncule? Beatus autem dixit martyr: Tu
es revera infelix, et omnium hominum miserrimus:
ego autem vere beatus, habens appellationem rei
convenientem, quoniam Christum confitens adoro:
ipse autem eum negasti, demonibus adhaerens et
diabolo, qui te vel invitum transmittent ad ignem
aeternum. Transgressor autem Julianus : Scio, in-
quit, te mortem cupere, et studere me ad iram mo-
vere, ut te cito consumam. Verum non ita erit,
ut sperasti.
XX. Sed hoc mihi primum responde, quidnam
vobis visum sit, 0 exsecrandi, quod, cum nulla vo-
bis jusserit potestas, omnes partes obeuntes, ma-
gnorum deorum studetis evertere libamina atque
sacrificia, docentes homines, eos non esse deos,
neque servatores orbis terrae, nec humani generis
curam gerere, quos ab aevo et multis retro saeculis,
a patribus data hominum consuetudo, colendos
tradidit et adorandos : Christum autem, qui heri
coepit esse, et non multum ante nostram aetatem,
Deum ante saecula, et Regem universorum praedi-
catis. Macarius autem : Non tibi eufl‘ecerunt, ο vir
iniquissime, sapientes Eugenii demonstrationes,
quod eadem et de iisdem semper interrogas ? Cae-
t-erum ego quoque tibi eodem modo, quo ipse red-
dam responsa : Quod Christus, quem tu irrides ac
ludificaris, ipse suis dixit discipulis : « Euntes in
mundum universum, docete omnes gentes, bapti-
zantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti, docentes eos servare omnia quaecunque
mandavi vobis ³. ›› Qui etiam profecti haec docue-
,runt, fugere vana simulacra, et converti ad Deum
vivum, qui creavit caelum et terram. Dii autem
tui, quos ipse adoras, sunt figmenta daemonum, et
inventa fabularum diabolicteque fetus operationis.
De iis enim dicit nostra Scriptura : « Dii, qui cae-
lum et terram non fecerunt, pereant ³. ›› Nec hoc
solum, sed alia quoque lex imperatoria a Constan-
tino tuo cognato lata, eos expellit ab adoratione, et
dissolvit eorum cultus ³ : qui cum in Christum cre-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.