PG 115, col. 1183

magnus statuit imperator, servamus, et homines ad
ea hortamurzquae autem veterum, ut dixisti, viro-
rum ignorantia ex daemonum invenit machinatione,
interdicimus, et modis omnibus prohibemus?
ἆ δὲ ἠ τῶν παλαιῶν, ὡς ἔφης, ἀνδρῶν ἄνοια ἐκ τῆς τῶν δαιμόνων ἒφεῢρε μηχ ανουργίας, ἀπαγορεύοντες
τε καὶ πᾶσι τρόποις διακωλύοντες.
XXI. Transgressor autem Julianus, Sed Constan-
tinus, inquit, cum miserrime quaedam innovasset
propter ei grata scelera, defecit a diis, deceptus a
vobis Galilaeis, ut qui esset nulla doctrina praeditus,
et nec Romanis, nec Graecis legibus ac moribus
confirmatus. Ego autem, ο impie, qui perveni ad
summum Graecae et Romanae eruditionis, et in ve-
terum virorum theologia, Mercurii, inquam, Orphei
et Platonis sum exercitatus, et in Judaicis quoque
scripturis non parum versatus, vestras nihili fa-
ciens praastigias, jubeo homines redire ad morem
et cultum a patribus traditum, et antiquissimum et
pium, multum valere jubens inanes indoctorum
Opiniones. Sed hic quoque veste exuatur, et flagel-
lorum faciat periculum,utex hoc effectus modestior,
vel invitus nostris se submittat legibus.
μεθέξει γινέσθω, ὡς ἂν ἐκ τούτου σωφρονέστερος γεγονὼς, τοῖς ἡμετέροις νόμοις καὶ μη βουλόμενος
υποκύψειε.
ΧΧΙΙ. Cum hi ergo inhumane cruciarentur, et
gravissimis afficerentur verberibus. beatus et pius
Artemius, qui, ut prius est ostensum, dux et Au-
gustatis Egypti fuit a Constantio constitutus, et
propterea quod se recte et integre gereret in admi-
nistratione, rerum quoque Syriae acceperat procu-
rationem, postquam audivit imperium tenere Julia-
num, et ad bellum Persicum properare, et accepit
litteras, quae jubebant, ut cum toto exercitu ad
imperatorem accederet, ipse quoque Antiochiam
venit, ut jussus fuerat, et cum eo, cum quo par
erat, honore et satellitibus adstitit imperatori,
quando de martyribus habebat quaestionem. Haec
autem videns, et corde sauciatus, et se erroris esse
defensorem, si tacitus ea, quas fiebant, praeteriret,
arbitratus, libere de pietate loquitur ac vera reli-
gione, etdicit ei : Ο imperator, cur adeo inhumane
torques viros sanctos et Deo consecratos, et cogis
fidem suam abnegare ? Scias te quoque ipsum esse
hominem, obnoxium iisdem affectionibus, et parti-
cipem ejusdem naturae,etearumdem perpessionum,
etiamsi te Deus creavit imperatorem, si modo a Deo
accepisti imperium, et non potius malus daemon te
adversus nos petitum accepit, ut cribret Christi
triticum et superseminet zizania. Sed est vanus
ejus conatus. Non sunt enim ei vires, ut antea. Ex
quo enim venit Christus, et fixa est crux, et in ea
fuit Christus in altum sublatus, cecidit daemonum
arrogantia, et sunt contemptui habitae eorum ar-
tes. _Ne fallaris ergo, ο imperator, neque daemonibus
gratificans, iaggrediaris persequi genus Christiano-
rum : sed disce Christi virtutem esse omni ex parte

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.