PG 115, col. 1251

II. Interim non poterat Hebraeus quiescere, sed
ut acceptae cladis deleret ignominiam, cum suos
collegisset, et eos, qui erant in praesidio, invasis-
set, omnes bello perdidit, etjussit omnes, qui in-
veniebantur Christum esse Deum confitentes, citra
ullam interire misericordiam. Nullus autem fuit ex
iis, qui erant sub ipso, Christianis, qui se non huic
impio edicto submiserit illius animi formidans sae-
vitiam. Quaedam tamen civitas frequens populo, sita
in Homeritide, quae vocatur Nagran, cum iam longo
abhinc tempore venisset ad agnitionem veritatis,
et pietatem suscepisset, nempe ex quo Constantius
magni Constantini filius, ad Sabaeos, qui nunc vo-
cantur Homeritaa, orti vero sunt ex Getura Abrahae,
misit legatos : et rege illius gentis muneribus sibi
conciliatos, aedificavit hacin civitate ecclesias, et
quemdam virum pium, qui ad vitam declinarat
monasticam, et moralibus et activis virtutibus erat
magnus, atque adeo omnibus sui temporis superior,
misit, ut praeesset iis, qui ad veram accesserant
religionem. Quo quidem tempore Judaeis resisten-
tibus, et barbaro suadentibus, ne tam facile hospi-
tem admitleretin civitatem, neque circa res divi-
nas aliquid innovaret, nisi prius vir religiosus ali-
quod signum ostenderet, (quomodo solent isti pe-
tere, ut qui sint increduli) quod quidem si praesti-
terit, tunc ei concederet ingressum in civitatem :
ille divinis fretus promissis, quod signa sequentur
eos, qui crediderint, annuitcira ullam dubitationem:
et eorum quae petebantur, miraculorum magnam
ostendit operationem. Ab illo jam tempore civitas
Dominum pure colens, et orthodoxa divinorum Pa-
trum sequens dogmata, perseverabat, si quid erat
mali, repellere, et alienam effugere religionem,
adeo ut sineret quidem eam ad aures pervenire.
lII. Invideas ergo malignus, totum, quantus erat,
subiens Hebraeum, eum armat adversus civitatem,
partim quidem Opinans fore, ut id. esset molestum
pio regi {Ethiopum : partim autem eo spectans, ut
in Christum suam expleret insaniam, et genus
Christianorum omnino everteret. Itaque venit vali-
dum adducens exercitum: etcum circumcirca esset
castrametatus, valloque et fossa moenia circumde-
disset, obsedit Nagran, minitans se illam expugna-
turum, et omnes, qui in ipsa erant, interempturum,
nisi cruce Domini, a civibus in excelso posita,
quam exsecrationis signum (proh dolor!) stultus vo-
cabat, ad nihilum redacta, deinde Christum quo-
que negassent, qui fuerat in ea suspensus. Quod eo
quidem consilio faciebat, ut cum eos illo, quod inde
veniebat, praesidio nudasset. hoc tam valido de-
fectos auxilio deinde invaderet. Quidam ergo exse-
crandi hujus regis satellites, in orbem obeuntes
civitatem, eadem vociferabantur: et, si parerent

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.