PG 115, col. 1262

nibus fere hominibus errorem immisit Galilaeus,
ut qui vel ipsam mortem contemnere persuaserit,
et pro illo prodere suas animas et corpora!
XII. Interim autem quaedam quoque femina,
quae duas filias habebat, et primas partes inter
eas, qua erant in civitate, obtinebat, longeque
prestabat aliis genere, divitiis, gloria et pulchri-
tudine, atquein juvenili adhuc (state vidua relicta
fuerat, insectatur tyrannum. Ille autem statim ju-
bet suis ministris, ut eam ad se adducant cum ho-
nore et reverentia, et ei efficiant commodum adi-
tum. Illa vero, etsi hoc modo adduceretur, aegre
Bferebat tamen se ab aliarum mulierum abesse
martyrio. Tertio autem die post jussionem, cum
honore ad regem adducitur cum filiabus. llle vero
placide eam intuens et eam ab initio incipiens al-
licere: Fama, inquit, annuntiat te esse mode-
stam, ornatam et prudentem : quin etiam ipse vul-
tus et aspectus fert iis, quas dicuntur, testimo-
nium. Przsterea autem vulgo fertur te quoque
esse genere claram, et abundare divitiis, et tibi
non deesse splendorem. Ne ergo quomodo stultas.
quas ego perdidi, sustineas ipsa quoque Deum di-
cere eum, qui fuit crucifixus; fuit autem homo
vorax, et vini potator, amicusque publicanorum
et peccatorum, et nec patriis fuit contentus legi-
bus : sed tua: nobilitati faciens convenientia, rs-
nuntia quidem Nazaraano, et velis nobiscum sen-
C tire, et simul cum regina versari in regia. Sic enim
vives deinceps liberius et liberata a malis quas
oriuntur ex viduitate, magis poteris aliis opem
ferre. Venit enim ad nos fama, ipsae autem res
quoque testantur, quod cum et magnas habeas di—
vitias, et plurimas facultates acceperis a majori-
bus et sint multi, qui tibi serviant, pudori tamen
et virtuti omnibus postpositis, in nullius alterius
viri ne in conspectum quidem venisti, nisi ejus
qui fuit tibi legitimo conjunctus matrimonio. Ne
nunc ergo, ne nunc (hoc ego tibi consulo) pul-
chritudinem tuam et juventutem, et filiarum vir-
ginitatem lictorum manibus tradideris, quae magis
contumelia afficiunt quam puniunt : sed dcsistens
crucifixo gloriam tribuere, et nostris cedens legi-
bus, et tibi et liberis prospice quas sunt utilia.
ΧΙΙΙ. Beata autem illa apposite et erudite re-
spondens : Cum eum, inquit, ο rex, quem opor-
teret honorare, ut qui tibi dederit potentiam et
hanc purpuram ethoc diadema, imo vero ipsam
quoque essentiam, et vitam, tanquam Dei Filius
et Deus, ingrato animo contemptum audaci lin-
gua injuria afficias, non timens ne fulmen deje-
ctum te comburat, et me honorare velis, vestrum
ego honorem summam duco ignominiam. Cessa
gladium in teipsum impellere. Absit autem, ut
,ο

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.