PG 115, col. 1263

disset, ira corde accensus, aspexit ad eos qui
aderant, et cum dixisset, Quam impudenter in
nos se gerit hac exsecranda muliercula! jubet
ejus capiti auferri tegumentum, et ejus filiarum ;
et sic eas nudo capite, et promissa coma, in castra
duci per ignominiam.
XIV. Egrediens ergo generosa mulier, cum vi-
disset magnam feminarum multitudinem flentem
et ejulantem, quod talis nobilitas afficeretur conv
tumelia, illa eas severe et magnifice intuens:
Scio, inquit, ο amicae, quod propter nos dolorem
accipitis, partim quidem fortasse propter naturae
cognationem, partim autem quod indigna ac pu-
denda videar pati cum filiabus. Sed ne doleatis.
Nos enim non ideo negaverimus efl'ectorem cmli
et terra, neque quas sunt ad tempus aeternis pras-
tulerimus. Nam mihi quidem a majoribus per
successionem pietas et vera religio, et a Christo
denominari, et eum nosse Deum, tradita mihi fue-
runt in hatredilatem; non mihi autem soli, sed
universis quoque meas cognationi. Propter quem
ego amplexa continentiam, viduitatem praetuli ma-
trimonio : et ex facultatibus, quas habebam, plu—
rimum distribui pauperibus. Sunt vero adhuc mihi
magnas divitiae in auro et argento, et magna mul-
titudo servorum, multas autem possessiones et
greges ; verum licet tot bona mihi suppetant, nolui
tamen, ut multa: alia: mulieres solent, ad alium
maritum intueri, etiamsi cum multis casibus et ca-
lamitatibus, quae viduis evenire consueverunt,
saepe sim colluctata:quod quidem vel solum suffi-
cit ad mollem adhuc et tenerum animum incitan—
dum ad secundas nuptias. Et fortasse nullus
meam damnasset juventutem, quae ipsum ad hoc
habebat patronum divinum Apostolum, Sed haec
omnia parvifaciens, in hoc solum animum intendo,
ut cum Christo sim una cum sanctis, qua: praeces-
serunt, mulieribus et martyribus. Ego autem vobis
jam secundo appareo. Nam prius in matrimonio
sponsi, qui erat ad tempus: nunc vero in nuptiis
immortalis et alieni ab interitu, ad quem festino,
et cui immaculatam conservavi continentiam, me
videtis. Filias quoque ipsi studeo despondere, ut
qua earum hucusque integram ad hoc virginita-
tem conservarim. Hinc mihi plenus est animus
voluptate et bona spe. Rogo vos igitur, ut mihi
potius congratulemini, neque tam abjecto animo
lumentemini, et mihi transmuletis festum in tri-
stitiam. Porro autem vobis quoque consuluerim,
ut vos undique muniatis, et magnam adhibentis
cautionem, ne, vobis non advertentibus, auferat
mei thesaurum, qui est callidus sufl‘urandi arti-
{extet maximum vobis hoc damnum afferat, quod
partingit usque ad ipsam animam. Jam vero quaa-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.