PG 115, col. 1271

tus. Quidnam autem dixerit quispiam martyrio glo-
riosius, aut quastuosius, aut piis hominibus bea-
tius? Ego enim, si fieri posset, propter Christum
mori saepe et ipse eligerem, et aliis consulerem,
sicque esset et major gloria, et lucrum longe co-
piosius. Sed cum hoc haberi non possit ιι natura,
quod, vel invitus nobis, illa ex se facit, praeripiamus
cum gloria: et id tanquam preprium constituentes,
astute fallamus necessitatem. Nullus nostrum, ο
fratres, sit adeo vitae cupidus, et adeo pusilli et ab-
jecti animi, ut pro brevi et misera vita perdat aster-
nitatem, et quas nunquam solvitur beatitudinem.
Communi omnium inimico ε. nobis haud detur pars
aliqua, ne cum unum fuerit sufl'uratus, glorietur
perversus, tanquam qui omnes ceperit. Sed qui est
quidem talis, procul sita choro martyrum, neque
sit falso nominis particeps. Si quis enim te, Chri-
ste et Verbum Dei, negaverit hujus vitae desiderio,
ab ipsa excidat, et dehiscens cum terra devoret.
Si quis autem ex mea cognatione, aut familiaritate,
desiderio bonorum presentium, te relicto Creatore,
sequatur hunc regem interilui obnoxium et impium,
ne ei detur, ο Rex Christe, hic frui iis, quas viden-
tur jucunda et delectabilia, et tradatur iis, quas
sunt illic, tormentis.
ΧΧ. Haec dixit, et statim universa multitudo ca-
lidas ell'undens lacrymas, Esto bono animo, excla-
mavit. Nemo enim te deseret; nam tui, ut vides,
desiderio omnes vel ante te mori properamus, et
praaripere hunc beatum finem et desiderabilem. Ille
autem ad haac: Ego, ait omnibus, ego vos omnes
praecedam, et ero vobis in Deo certus vias dux. Ut
vos mihi primas conceditis in omnibus,ita vos mihi
concedite, ut primus ad Christum accedam. Verum
enimvero hoc quoque vobis ultimum do mandatum:
Si quis meorum filiorum, aut eorum, qui genere ad
me attinent, relictus fuerit, permanens in hoc puro
cultu Christianorum, sit heres mearum faculta-
tum. Porro autem tres illas ex iis, quas mihi re-
stant, possessiones puleherrimas volo attribui oa-
tholicaa ecclesiae, quae est aedificanda: quas etiam
jam consecro. Haec cum dixisset, et pepulo bene-
dixisset, et. Sit tibi gloria, ο Domine, propter om-
nia, subjunxisset, conversus dicit regi : Laudo te, ο
rex, quod usus sis patientia, et non confuderis,
aut interruperis meam orationem,ut mos fuit olim
regibus. Quoniam ergo nosti nostrum scopum et
institutum, nempe quod fieri non potest ut, Christi
cultu relicto, nos tibi assentiamur, fac quod super-
est, tempus non terens diutius.
XXI. Cum sciret ergo rex eorum mentem esse
immutabilem, nec fieri posse ut eos ad suam tra-
ducat senlentiam,jussit eos duci ad quemdam tor-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.