PG 115, col. 218

quidem praecessit Stephanus, inter apostolos Zebe-
daei Iacobus : nunc autem pontifex Christum pri-
mum Pontificem est secutus ; martyr eum, qui pro
universo mundo pr0prium praebuit sanguinem.
Quam multarum divinarum dignitatu quam multas
tibi debitae sunt coronae, discipulo, pontifici,justo,
Dei fratri, martyri? qui quidquid boni dixerit qui-
spiam, habes ex abundantia: ad gioriam Patris,
Filii et Spiritus sancti, quas est una et inseparabi-
lis divinitas. etquam decetomnis honor et magnifi-
centia, nunc et semper, et in saacula saeculorum.
Amen.
ΜΑΡΤΥΡΙΟΝ ἹὈΥ ΑΓΙΟΥ ΚΑΙ ΕΝΔΟΞΟΥ
ΜΕΓΑΛΟΜΑΡΤΥΡΟΣ ΤΟΥ ΧΡΙΣΤΟΥ
ACACII CAPPADOCIS
Ι. Cum tertio bonorum omnium hostis, et omni
ex parte improbissimus draco diabolus, adversus
Dei servos turbinem commovisset sub Maximino
Diocletiani genero, et ipsius Satanae filio ac pro-
pugnatore, statim impia ejus edicta per omnes re-
giones missa sunt. Edictis autem illis id praecipie-
batur, utin omni urbe, si quis esset, qui nollet
deorum culturam obire, sine remissione aliqua
omnibus suppliciis ac tormentis subjiceretur. Edicta
vero ipsa omni terrore et regalibus minis ac peri-
culis referta erant. Ad hinc et exercitus ducibus
praeceptum fuit, ut si quis e militibus imperatoris
edicto, quod ad deorum vel ad daemonum potius
culturam pertineret, non obediret, ille vinculis
astrictus,tribunalibus ad supplicia perferenda tra-
D deretur.
Il. Tempore illo sancti Acacii martyris facta efllo-
ruerunt, qui rei ipsa nomen suum comprobavit,
cum nihil omnino malorum daemonum particeps
fuerit, neque quidquam egerit, quod cum malitiosi
diaboli machinis conveniret. Hic vir sanctissimus
fuit genere Cappadox, et conditione quidem miles,
at proposito et voluntate, Christi athleta ; itaque
et genus, et ordinis dignitatem exornavit. Ejus fa'

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.