PG 115, col. 239

tibi Deus, et immensae tua: magnificentiae convenit
laudatio, qui sic gloriosum in nobis peccatorum
onere gravatis te ostendis. Quo enim majora bene-
ficia nobis largiris, et quo magis iniquitates nostras
remittis, eo abundantius benignitatis tuae gloria
relucet. Benedictum sit nomen gloriaetuaa. quod ita
faciendum probasti, utin Filio tuo unigenito et Spi-
ritu sanctohominem ipsum honorares, etnunc me
tantis beneficiis indignum propterbonitatem tuam
ad talem gloriam invitasti, non propter mea opera.
Benedico igitur tibi, Domine Deus sanctus Israel,
cum unigenito Filio tuo, etsancto Spiritu,quoniam
tua est gloria, tuus honor, nunc et semper, et in
Saecula saeculorum. Amen. Haec cum dixisset, gladio
percussus fuit, et capite truncatus. Itaque marty-
rium perfecit sanctus Aeacius octavo die mensis
Maii, imperatore Maximiano. Ejus autem corpus viri
pii ac religiosi collegerunt, etomni studio ac diligen-
tia funus ipsius curaverunt eo in loco, qui Staurius
appellatur,imperante Maximiano tyranno, regnante
autem super nos Domino nostro Jesu Christo : cui
gloria sit et imperium in saecula saeculorum. Amen
αὐτοῦ σῶμα xui ἐκήδευσαν μετά πάσης ἐπιμελείας ἐν τόπῳ ἐπικαλουμένῳ Σταυρίῳ. Ἐτελειὼθη δὲ ό
ἅγιος μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Ἀκάκιος μηνὶ Μαΐῳ, ὀγδόη, βασιλεύοντος Μαξιμιανοῡ τοῦ τυράννου, καθ’
ἡμᾶς δε βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἱ) δόξα xui τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν
αἰώνων. ’Δμήν.
Acta sanctae Glyceriaa virginis, martyris Heraclea: in Thracia, et Β. Alexandri Romani. martyris
Driziparaa in Thracia, qua; apud Lipomanum et Surium exstant ; Metaphrastaa abjudicant socii Bol-
landiani ad Maii diem l3 et 14, α cum stylus concisus sit et ab ejus periodico scribendi genere alie-
nissimum 5 ›› quod agnoscens Leo Allatius, in genuinis Metaphrastae scriptis dignoscendis versatissimus,
acta haec inter illa enumerat quae sub nomine Metaphrastze, sed errore communi, referuntur a Lipo-
mano et Surio.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.