PG 118, col. 318

demonstrationem :196 ideoque caeteris praeposita
est. tanquam certe ad eos scripta qui ad divinum
cultum jam habebant principium. Hanc autem a
Corintho mittit, cum necdum Romanos vidisset,
sed de ipsisaudisseteosque videndi cupidus esset.
Et primum quidem ait sibi gratam esse illorum
fidem quam ubique locorum divulgari videt.
Deinde significat quod frequenter proposuerit ad
ipsos venire, accensus eorum desiderio, adhuc
tamen non potuerit. Et deinceps eruditionis ple-
nam conscribit epistolam, de vocatione gentium
quodque circumcisio solum ad tempus posita erat,
tunc autem cessaverat, et quod per Christum erat
deletum Adae peccatum , umbraque legis transierat.
Vocationem itaque gentium consequenter ita con-
firmat, ostendens cunctis hominibus consitam esse
legem, omnesque et natura rudes esse, et tamen
ab ipsis creaturis posse Deum cognoscere. Propterea
merito arguit, primum quidem Graecos. quod cum
illis Deus ex creaturis mundi, sui ipsius cognitio-
nem manifestasset, suamque virtutem aeternam,
quae est Verbum ejus, in quo et per quem omnia
creavit, illi tamen a creaturis non cognoverant
Deum, qui ista formaverat sed ipsas creaturas
deos fecerant, ac coluerant,creaturam potius quam
Creatorem. Arguit autem et Judaeos ut qui legem
non servassent, sed perlegis transgressionem Deum
inhonorassent : et ita utrosqne tum Iudaeos tum Grai-
cos maxime convicit ac transgressionis accusat:
ut ostendat quod quicunque nati sunt, omnes ex
aaquo egeant Redemptore, utpote obnoxii : gratia
vero et redemptione Judzeisacgentibus ex mquo fa-
cta, merito etiam gentium facta sit vocatiozl‘acta
autem gentium vocatione, necessario cessavit cir—
cumcisio ac umbra quae in lege erat. Abram enim
non in circumcisione,inquit,sed ante circumcisio-
nem justificatus,nominis transmutatione dictus est
Abraham. quod pater multarum gentium futurus
esset, secundum fidem quam in praeputio habuerat.
Sumpsit autem postquamjustiflcatus est circumci-
sionem in carne, ut signum esset his qui secun-
dum carnem ab eo propagarentur.Cessaturumau-
tem tunc dicit circumcisionem, cum gentes filii
fuerint Abrahae, quorum jam coeperat conversatio
in fide I97 Abraham, in quajustificatus est cum
esset in praeputio: ideo enim transmutato nomine
dictus est Abraham.
Necesse est autem succedentibus significatisces-
sare signum.Si ergo gentds necesse estcircumcidi,
cesset et nomen Abraham, voceturque Abramzsi
vero Abraham a Deo nominis mutatione dictus est,
non opus est gente circumcidi : imo neque dein-
ceps eos qui Judaei suntsecundum carnem : ut sit
nomen firmum et patermultarum gentium nuncuo
petur. Etenim non necesse est, ut quis deinceps
circumcidatur,cumillis sufficiatfides Abrahaa: nec
ut observet aliam legis umbram. Non enim ex hi-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.