PG 118, col. 319

gentibus, nisi solvatur vetus Adaa peccatum, quod
ad omnes dimanavit. Per alium autem non posse
deleri dicit nisi per Christum Deum,per quem etiam
a principiofacta est maledictio ε neque enim posset
alius solvere peccatum. Deinde scribit quod hoc
aliter non fiat nisi Filius Dei corpus induat,ac fiat
homo : ut cum illud pro omnibus obtulerit,omnes
a morte liberet: etsicut per eum hominem pecca-
tum in mundumintroivit,ita etper unum hominem
gratia succedat. Tandem more probi (economiJu-
dmos quidem consolatur, dicens: «Non estis legis
transgressores si in Christum credideritis ; ι eos
vero qui a gentibus crediderunt, admonet ne ex-
tollantur adversus Israelem.sed agnoscant quod ut
rami super radicem, ita et ipsi super illos inserti
sint. Post haec autem ubi monitoriis verbis eos de
moribus edocuit, epistolam concludit.
198 EPISTOLE AD ROMANOS CAPITULA
1. Evangelica doctrina de his qui extra Christi gra-
tiam vivunt, et de his qui in gratia: ac de spe
spiritualique conversatione.
2. De judicio, quod fertur adversus gentes, non
servantes ea qua a natura sunt.
3. De judicio, quod fertur adversus Israelitas le-
galia non servantes.
4. De Israelitan praerogativa, qui promissionem
consecuti sunt.
5' De gratia qua sola homines justificantur, nul-
lum discernenda genus, sed Dei dono juxta
Abrahae typum aequaliter honorantur.
6. De reposita spe.
'7. Quomodo nos introduxerit ad salutem Iesus Chri-
stus factus homo pro terrigena Adam, qui ab
initio ceciderat.
8. De bonorum operum actione, quae fidem debent
comitari.
9. Repetitio de vita, quae est in charitate.
10. De condemnatione, qua propter peccatum erat
sub lege.
11. De affectibus humanae natura, quae impossibilem
reddunt conformitatem ad legem.
109 12. De permutatione naturalium affectuum
per conformationem ad spiritum.
13. Repetitio de gloria, qua sanctis reposita est.
14. De amore qui Christo debetur.
15. De casu adjectorum tsraelitarum, ac verorum
γ revocatione, quicum gentibus introducti sunt.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.