PG 118, col. 326

l, 1-4. Vocatus Apostolus, segregatus in Evange-
lium Dei, quod ante promiserat per prophetas in
Scripturis sanctis de ipso Filio suo: qui factus est ei
ea: semine David, secundum carnem. Qui declaratus
est filius Dei per virtutem, secundum Spiritum
sanctificationis, ea: resurrectione mortuorum Jesu
Christi Domini nostri.
Modeste confitetur quod non ultroneus acceserit,
sed vocatus. Vocatus autem non tantum ad fidem,
sed etiam ad apostolatum. ιι Segregatus in Evan-
gelium Dei. ›› Alius quidem ad alia, ego vero ad
Evangelium, inquit, segregatus sum, utChristum,
qui Deus est. annuntiarem. Patrem namque a ve-
teri lege praecognoverant. Nihil autem triste dico
more prophetarum, sed Deum factum esse homi-
nem annuntio. « Quod ante promiserat. » Nullus,
inquit, me res novas moliri arbitretur. Olim an-
nuntiatum est Evangelium. Quod autem addit, ι In
Scripturis, ν significat quod non solum dicebant
prophetat, sed et scribebant. Nec simpliciter dixit,
De filio. sed περὶ τοῦ (to?) αὐτοῦ, addito articulo;
id est, de ipso Filio suo, eum videlicet significans,
qui natura et 203 unus, proprieque Filius esse
Unigenitus. ‹‹ Secundum carnem. υ Nam secundum
spiritum Filius Uei erat. « Qui declaratus est. » Qui
demonstratus est per prophetas, et per tot divina
signa, et per resurrectionem. Horum enim con-
cursus segregat ipsum ab aliis omnibus, qui per
gratiam vocati sunt. ldeo etiam quidam ὁρισθὲν-
τος cogniti interpretatur, et in hominum notitiam
venientis. Solemus enim δι’ ὁρισμῶν τινων, hoc est
per definitiones quasdam, cognoscere quae firmiter
et non ambigendo cognovimus. « Per virtutem. »
Hoc est, non gratia, ut multi, sed virtute propria
quam in divinis signis exserebat. « Secundum Spi-
ritum sanctificationis. - Et ex Spiritu, ait, quem dat
in se credentibus. α Ex resurrectione. ‹‹ Et ex re-
surrectione, inquit, mortisque destructione : resu-
rectione autem qua surrexit ipse Dominus noster
J esus Christus.
Ι, 5-7. Per quem accepimus gratiam et apostola-
tum ad obediendum fidei per omnes gentes, super no-
mine ejus, intcr quas estis et vos vocati Jesu Christi.
Omnibus qui estis Home, dilectis Dei, vocatis sanctis,
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino
Iesu Christo.
Non ex propriis, inquit, bonis operibus apostola-
tum accepimus, sed quidquid id est, gratia est, et
donum. ‹‹ Gratiam et apostolatum. » hoc est gra-
tiam ad apostolatum. Atqui apostolatus ejus Spiri -
tus sancti est, sicut in Actis habetur: sed omnia
sancta Trinitatis Opera novit esse communia. ‹‹ Ad
obediendum fidei. ι Neque enim oportet Deigenera-
tionem vel substantiam curiose scrutari, sed tan-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.