PG 118, col. 327

men ejus fuit. Nam ipsum gentes non viderunt, sed
solo ejus nomine divulgato crediderunt. Et vere
gratia plena erat apostolica functio discipulorum,
quia persuaserunt gentibus, ut obedirent ac
crederent in Christum, idque cum piscatores
essent ac litterarum ignari. «Inter quas estis.
et vos. ι) Hoc est, cum quibus gentibus et vos vo-
cati estis. Neque enim a vobis ipsis venistis. Com-
primit 204 autem fastum illorum, ac si diceret:
Ne putetis regiam ac dominandum civitatem am-
plius quidpiam hac in re habere prae cmteris, sed
cum reliquis gentibus vocati estis. « Omnibus qui
estis Romae, dilectis Dei. υ Siquidem non est apud
Deum discretio divitis a paupere. Deinde postquam
dixit, ι Omnibus, α ne dicant: Quid ergo? omnes
aequali habet in honore, bonos ac malos, fideles ac
infideles ? subjunxit, « Vocatis sanctis. ›› Nam omnes
sancti aequali sunt in honore apud illum. nec inter
ipsos est distinctio. Primum autem α Dilectis Dei ››
posuit. deinde ‹‹ Vocatis sanctis : ›› Unde, inquit, vo-
cati estis ? ex quibus laboribus ‘2 per qum egre-
gia facinora? unde sancti estis ‘I Nempe ex sola
Dei dilectione :cum enim gratis dilexisset nos,
suumque sanguinem pro nobis fudisset,ad sancti-
ficationem nos vocavit, suisque regni hmreditariam
possessionem? Ideoque ubique locorum «ι Vocatis »
dicit, beneficii Dei reddens nos memores. α Gratia
vobis. «Nemo enim ex operibus salvus fieri
potest, inquit. «Α Deo Patre. ›› Nam gratia
et pax qua: a Deo est stabilitatem habet. Quod autem additur « Patre, » adoptionem de-
monstrat.
l, 8-10. Primum quidem gratias ago Deo meo,
per Iesum Christum pro vobis omnibus, quia fides
vestra annuntiatur in universo mundo. Testis enim
mihi est Deus, quem colo in spiritu meo, in Evange-
lio Filii ejus, quod indesinenter mentionem vestri fa-
ciam: semper in precibus meis omns si quo modo
jam tandem prosperum mihi contingat iter per volun-
tatem Dei veniendi ad vos.
Oportuit enima gratiarum actione prooemium
assumere, et gratias agere, non pro suis tantum
virtutibus, verum etiam pro his quae proximorum
sunt: nam id charitatis est. «Deo meo. ι Dilectio-
nis et amoris indicium est, nam eum qui cuncto-
rum Deum est sibi proprium facit. ιι Per Jesum. »
Ipse quidem nobis causa est gratiarum actionis
erga Patrem: qui et nos assumpsit et suo san-
gnine nos illi reconciliavit. ι( Quia fides vestra. ››
Verisimile enim errt apud omnes passim divulgari
fidem Romanorum. ι Testis enim. ›› Merito Deum in
testem adducit, cum persuadere vellet hominibus
quibus difficile esset 205 persuadere. (ι Quem
colo. » Hoc est, cui servio. Multae sunt autem cul-
tus species. Siquidem et qui precatur, et qui jeju-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.