PG 118, col. 342

ter ea quae facta sunt intellecta et connumerata.
Est ergo per hyperbaton litterae ordinatio. Vel ope-
ribus intellecta, hoc est in ipsis operibus inexsi-
stentia, utque Dei voluntati subserviant, et quea
jubet compleant. Aut invisibilia ejus dicit ipsam
invisibilem ejus substantiam. Et quomodo dicit
contingere ut invisibilis divinitas perspiciatur ac
intelligatur? Utique, inquit,licet etiam a creaturis
ejus perspicere ipsius divinitatem ac potentiam.
‹ι Sempiterna ej us poten tia ac divinitas. ›› - Repete:
Conspicitur. Quomodo ergo per creationem sempi-
terna ejus virtus cognoscitur? Quia cum ea quae
ad esset producta sunt, corruptibilcm sortiantur
naturam, ac in tempore ad vitam vocata sint, uti-
que horum Creator incorruptibilis erit ac sempi-
ternus. — Aut hoc modo : Ex creatione mundi di-
vinitas Dei sempiternaque potentia cognoscitur.
Novit quis mundum et eaquznin eo sunt,astrorum
pulchritudinem ac magnitudinem, lunas solisque
cursum, ordinem ac seriem incommutabilem ; quod
diem luna non officiat, neque sol noctem :aetherpro-
prium servat locum et aer similiter: stat in medio
terra nihil habens quod suam immensam fulciat
gravitatem ι infusa est per illam aqua, imo in cir-
cuitu diiTusa quae gravitatem adjiciat, attamen im-
mobilis perseverat, eam quae continet promulgans
potentiam : fert iructusinnumeros suis differentes
virtutibus,cum una sit, cum terra sit, plurima nu-
trit animalium generazsed et temporum probe
constituas mutationes, pluvias annuas, qumque
percipiuntur passiones. puta terrae motus,fulmina:
etquidquid horum consideraveris,in Creatorem tra-
ducit eum qui animadvertit.Quid illud ergo est quod
ista continet, quid quod gubernat ‘I Utique licet ma-
nifeste ex creatione cognoscere quod sit Creator,
quod gubernator, quod omnipotens, quod bonus
(nam boniestcreare ac gubernare), quod sempiter-
nus.2 I Δ Omnipotenti enim quis struetinsidias ? Ita
ergo divinitas ejus‘sempiternaque potentia in ope- .
ribus conspicitur,ita ex mundi creatione Dei cogni-
tio contingit hominibus. Hoc modo illud quod de
ipso cognoscibile est, in omnibus sese prodidit: haec
enim sunt qua: de Deo cognoscibilia sunt: substantia
namque etnatura omnibus omnino sunt incompre-
hensibiles. Haec et Graeci cognoverant, verum cum
cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt. ‹‹ Ut
Ι, 2t, 2'2. Nam cum Deum cognovissent, non sicut
Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed vani
ι factisunt in coyitationibus suis, et obtenebratum est
insipiens cor eorum. Puta-atas se esse" sapientes,'stulti
facti suut. _
Cognoverant enim Deum per creationem.“ Cum
Deam cognovissent: ι hoc est, quidnam sit Deus,
quid pro Deo haberi debeat: cum hcc cognovis-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.