PG 118, col. 343

hortationem cognoverant, et peracta erat eorum
cognitio. Sive quod etiam Deum cognoverantquan-
- tum hominibus de eo cognoscibile est. Quid ergo
de eo cognoscibile est? Quod Creator sit, quod
gubernator, quod bonus, quod Dominus, quodque
eum coli oporteat: cum haec cognovissent,et hac-
tenus bene progressi essent, deinceps aversi sunt.
Etenim cum hmc de Deo sublimia considerassent,
postmodum ad Deum non accesserunt, neque sic
Deum susceperunt aut glorificaverunt. Cum enim
oportuisseteum glorificare eique gratias agere,quod
eum, quem conspicimus mundum, propter nos
condiderit, illi e diverso etiam contumelia afl‘ece— Β
runt. ldcirco vani, inquit, facti sunt, et a toto
scopo et intellectu exciderunt.Utrum enim facilius
erat circulos etanimalia constituere idola in caelo,
an cognoscere quod hujus conspectaeet supernatu~
ralis pulchritudinis quispiam sit Conditor et pro-
curator ac gubernator ‘I « In cogitationibus suis. οι
Cum dixisset quod vani seu caeci facti sunt, dicit etiam causam : haec autem est, quod omnia cogi-
tationibus seu rationibus permitterent, et non fidei.
2| δ Volentes enim formis eum qui forma caret,
et corporeis imaginibus incorporeum comprehen-
dere, falsi sunt,non potentes ratiocinationis finem
attingere : utpote, Unde manifestum est quod cce-
lum vel terram fecerit? Quis est pater Dei?Quod
est principium constituens personam ? aut Quid est
ipsa persona ‘I ‹‹ Et obtenebratum est. ι Cogitatio-
nes in modum nubium obtenebrarunt corillorum.
Addit autem ‹‹ lnsipiens,» eo quod noluerit rem
omnem fide apprehendere. ι Putantes se esse sa-
pientes. » Causa vero quod rem omnem ratiocina-
tioni permiserunt erat, quod putarent se esse
sapientes,sibique sufficere ad universi comprehen-
sionem.ldeo etiam stulti facti sunt. Quid enim de-
mentius est quam coram lignis ac lapidibus proci-
dere ?
Ι, 23. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et
volucrum quadrupedumque ac serpentium.
Habebunt ergo Dei notitiam,verum hanc transtu-
lerunt in gloriam cultumque idolorum. Gloriam
autem Dei dicit, esse Creatorem ac gubernatorem :
hanc ergo idolis adscripserunt in similitudinem
hominum, et volucrum ac caaterorum. Neque hos
pudet qui se sapientes arbitrabantur, quae Deo
propria sunt ac praecipua serpentibus adaptare.
« Corruptibilis hominis. ›› Hoc ipsum quod homo
corruptibilis esset, satis erat ad convincendam in-
saniam. Porro similitudini rei corruptibilis ascri-
bere Dei gloriam incredibilis est dementia).
Ι, 24,25. Idcirco tradidit eos Deus in desideria cor-
dium suorum ad immunditiam,ut ignominia afficerent
corpora sua: qui commutaverunt veritatem Dei in

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.