PG 120, col. 39

turus et immensum sapientiae cumulum. Et com-
municatio consilio suo cum sanctis Patribus (age-
bat enim nihil, illis inconsanltis), annuente illorum
prudentia, precibusque opitulantibus, quod in
consultatione erat, decretum fuit. Est non procul
a monasteriis spelunca summis in rupibus, habens
quoque aediculam Michaeli archangelo (16) dica-
tam,solitudinis studiosis aptissima. In hanc ille
fortitudine inclytus, assumpto Heliae zelo et He-
lissaei tolerantia, sanctorumqueomnium patientia,
sedem positurusascenditmaximocum gaudio sum-
maque alacritate. In ea solitariam vitam ducens,
Deumque praestolans, imo ante illum stans et in-
visibilem tanquam visibilem cernens, multa et
maxima certamina viriliter decertavit; studens
antiquiorum omnium sanctorum justorumque in
perferendis laboribus comparare sibi virtutes et
merita,quae nullus autverbis exprimere queat, aut
scriptis mandare, eo quod in occulto facta solum
illum non lateant, qui videt occulta: nisi quis
ea conjectet ex fine et retributione paterna. α Pa-
ter enim, inquit 49, tuus, qui videt in abscon-
dito, reddet tibi in manifesto. » Et rursus l3:
α Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum. ›
14. Nam quis tantam consecutus est gloriam et
honorem in generatione hac, quantam beatus hic
vir non modo a Christianis regibus et principibus
patriarchis et pontificibus, sive nostris sive exter-
nis, sed etiam ab infidelibus tyrannis, Sarraceno-
rum, inquam, dynastis? Hi sane vel nudum ejus
nomen in honore habebant, quia praasentem videre
non poterant. Haec omnia certissima sunt argu-
menta ferventissimi erga Deum amoris, depres-
sique animi, quo sublimantur homines, multo-
rumque jejuuiorum et vigiliarum et profundarum
incurvationum et innumerorum affligendi corporis
modorum, necnon aestuantium tentationum oppu-
gnationumque spiritalium etsensibilium etcorporis
aegrotationum, quas illi nequam spiritus vehemen-
tes inflixere, quod ascensurus ipse essetin eam
sublimitatem,_de_qua illi exturbati sunt. Sed quo-
niam ex mnltis ab eo praeclare gesnis pauca com-
memorare oportet, quotquot nobis indignis, quos
ex animo ipse dilexit, non mentiente lingua nar-
ravit (l7), cohortationis ergo ad potiores virtutes
19 Matth. v1, l8. ‘3 Ι Reg. ll, 30.
Joannis Glei notae.
(t5) Tum hic tum passim alibi observare licet,
biographum res gestas ordine temporis, quo con-
tigerunt, non narrare, et prolepsi frequenter
uti.
(16) Haec sunt verisimiliter exordia, emnobii,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.