PG 120, col. 514

cognitione aspectuque ab eo sejuncti: sic est in
omni divinum Trinitatis lumen, et in medio sunt
peccatores, tenebris praepediti, quominus videant,
ullamque Divinilatis notionem ac sensum habeant:
sed ardentes, et sua ipsorum conscientia condem-
nati, afflictionem inexplicabilem, et dolorem ine-
narrabilem per saecula sempiterna sustinebunt.
CAPUT ΙΙΙ.
Quomodo Pater hic immutatus, purgatusque, arcti:
sime cum Deo conjunctus sit,‘ et’quutt‘s ea: quati
plena demonstrant. Ad extremum theologire de an-
gelis disserit. Principio orationis, more justorum
accusator sui est.
Quaeest ista, Salvator mi, immensa misericordia
tua ‘? Quomodo me impurum, me perditum, mefor-
nicarium, fieri membrum tuumvoluisti ? Quomodo
me stola lucidissima, splendore immortalitatis co-
ruscante, et omnia membra mea lucida reddente
vestivisti? Etenim corpus tuum immaculatum, divi-
numque, non commistum, et commistum inefi'abi-
liter, totum igne divinitatis fulgurat. Et hoc quoque
donasti mihi, Deus meus. Deus namque huic sor-
dido, et interitui obnoxio tabernaculo meo unitur
corpus tuum'incontaminatissimum, et sanguis
meus permiscetur sanguini tuo, sat scio, unitus
sum etiam divinitati tuae, et affectus sum corpus
dum, et splendens. Video pulchritudinem, video
splendorem, in speculo gratiae tua; lumen intueor,
et inexplicabilem fulgorem obstupesco, et mente
excedo, dum animadverto, qualis fuerim, qualis
factus sim mirabiliter : et timeo, et revereor me-
ipsum, et tanquam te revereor ac metuo, et per-
plexus sum, et omnino vereor ubi sedeam, cui ap-
propinquem, etubi membra tua reclinem, ad quae
Nam, si quae loquor, factis non praesto, factus sum
tes, acute, et frustra tinniens, et sonum pulsuum
nihil sentiens 9. Sed tu noli me dimittere, noli dc-
relinquere : neve sinas oberrare me Salvator meus,
me, inquam, miserum, mendicum, ac peregrinum,
et decem millium talentorum tibi debitorum ‘0:
verum sicut olim, ita et nunc facito. Tunc enim ab
haereditate, totaque terra patria, patre, fratribus,
matre, domesticis, alienis, et cognatis omnibus,
et amicis me peccatorein. et omnibus istis vilio-
rem scparasti, tuisque ulnis mundissimis complexus
es, qui me adversus beneficia tua ingralum exlii-o
bueram :sic etiam nunc tu misericors misericor-
¹0 Matth. XVIII, Ἡ.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.