PG 122, col. 1323

te angelus impotentem faciat. Qui ait: Raphael
archangelus, qui stat ante thronum De‘i; ejicit in
me jecur piscis et fel in fumum redactum super
. carbones ericeos. Interrogavi rursus eum : Ne
celes mihi verbum : ego enim sum Salomon filius
David regis Israel: indica mihi nomen piscis
quem tu vereris. Vocatur, ait, silurus, invenitur
in fluminibusAssyriorum ; quare has regiones cir-
cumeo. Cui dixi: Nihil aliud in te, Asmodaae?
Et respondit : Novit potestas Dei qui per hoc sigil-
lum alligavit me insolubilibus vinculis, quod
vera sint quae dixi tibi. Quaeso te, rex Salomon,
ι ιι nn m,,‘,,,',1_,,_ j!_2 1112 -
ne me ad aquas damnes. Et subridens dixi illi:
Vivit Deus patrum meorum, ferrum portabis tu et
lutum iacies in omnem aedificationem templi, con-
culcans pedibus tuis; et praecepi ut darentur ei
decem hydriae ad portandam aquam; et valde
ingemiscens daemon jussa mea implevit; hoc feci
quia futura noverat praesciens malus daemon As-
modreus, et glorificavi Deum ego Salomon, qui
sapientiam dedit servo ejus;jecur autem et fel
piscis cum fragrante styrace solvens combussi
super Asmodzeum, quia potens erat, et inutilis
fiebat ejus indolis acerbitas. Et vocavi ut rursus
staret ante me Beelzebul princeps daemoniorum,
et sedens super thronum inclytum nimis, dixi ei :
Quare tu solus imperas daemoniis ? Etait : Quia solus
existimor inter cmlestes angelos delapsos. Ego enim
sedebam in primo coelo primus angelusvocatus Beel-
zebul, etnuncdominor omnibusin Tartaro vinctis.
Habeo etiam filium qui perambulat in mari Rubro ,
et certo quodam tempore revertitur ad me subditus,
et opera sua mihi detegit, et confirmo illum ego.
ληφθῆναι τῶν οὐρανίων ἀγγέλων τῶν κατελθόντων. Ἐγὼ γὰρ ἤμην ἐν τῷ πρώτῳ οὐρανῷ πρῶτος ἅγγελοςό
προσαγορευόμενος Βεελζεόούλ· καὶ νῦν κρατῶ πάντων τῶν ἐν τῷ Ταρτάρῳ δεδεμένων· ἔχω δὶ καὶ γόνον και περι-
πολεύει ἐν τῇ Ἐρυθρᾳ θαλάσσῃ· καὶ ὠς ἴδιον τινὰ καιρὸν ίπανέρχεται προς με ὑποταττόμανος· καὶ τὰ ἑαυτοῦ
ἔργα πρός με ἀνακᾶλυπτει· καὶ στηρίζω αὐτὸν ἐγώ.
Ego Salomon dixi ei :Beelzebul, qua: est ope-
ratio tua? Et ait : Reges pessumdo; dimico una
cum extraneis tyrannis; et daemones meos im-
mitto in homines, ut in eos credant et pereant;
et electos servos Dei, sive sacerdotes, sive
fideles, viros in desideria culparum malarum
et haereseon pravarum, et Operum nefandorum
excito, et mihi morem gerunt, et in perditionem
eos impello ; et invidias, et cades, et bella,
et masculorum concubitus, et caetera mala ho-
minibus infero, ct deleo mundum. Dixi igitur ei :
Adduc mihi filium tuum quem dicis esse in mari
Rubro. Et ait : Non ego illum adduco ad te; ve-
niet autem ad mc alius daemon nomine Ephippas
quem vinciam, et ipse ex abysso reducet mihi
filium. Cui dico ego: Quomodo est in abysso
(2) At in marg. leterali : ή ἀφόρητος.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.