PG 122, col. 1331

ciens injustain mundo multa; supra modum scien-
tias scrutatus sum, et viribus praevalui utastra
caeli possiderem; et plurima deorum opera per-
feci ; ego enim lado homines nostro sideri obse-
quentes, et in insaniam verto; et freneticos ho-
mines gutture obtineo et sic interficio, Dixi autem
ei ego Salomon : Quod est n'omeu tuum? Qui ait :
Baculus. Et dixi ei Quae est operatio tua? -et quid
potes boni facere? Et ait: Da mihi unum ex servis
tuis, et adducam eum in loco montis,et ostendam ei
lapidem praesinum (luctantem, quo ornabis tem-
plum Domini Dei. Haec audiens ego Salomon, jussi
ut abiret servus meus cum eo,habens annulum si-
gilli Dei secum, et dixi ei : Quem tibi ostenderit
lapidem prasinum, signa annulo hoc, et diligenter
locum considera,et hue daemonem adduc mihi. Et
ostendit ei daemon lapidem prasinum, et signavit
eum,et adduxit mihi daemonium ; et decrevi ego
Salomon, circum signans ambos dextera, ut capite
carentem similiter et hunc canem magnum vin-
cirem, et canis custodiret spiritum ignitum ut lam-
padarum lucem die ac nocte per guttur praestaret
laborantibus operariis. Et tuli ego Salomon e me-
tallo hoc lapidis ducentos siclos in superficiem
altaris, similiter pro parte anteriori; et ego Sa-
lomon postquam laudavi Deum, et conclusi the-
saurum lapidis hujus, jussi rursum ut damones
. marmora caaderent ad aedificationem operum Dei;
et eum orassem Dominum, ego Salomon interro-
gavi canem : Quis te angelus impotentem facit?
Et ait daemon : Magnus Brieus. Et benedicens Do-
minum Deum coeli et terra: jussi ut astaret alius
daemon : Et venit in conspectu meo leonis forma
rugiens, et stans respondit mihi dicens : Rex, sub
forma hac quam habeo, spiritus sum nullo modo
valens excogitari; ego in omnes homines in mor-
bis jacentes superveniens exsilio, et pertinacio-
rem facio hominem, ita ut impossibilia fiat ei
diaeta; alio gaudeo honore,o rex; daemonem ejieio;
habeo autem subditas mihi legiones; omnia loca
me capere possunt, et simul omnium daemonium
legionem quas mihi subest. Haec audiens ego Salo-
mon, interrogavi eum : Quod nomen tuum?Qui ait:
Leonifer, rath (multus?) genere. Dixi autem ei ε
Quomodo impotens fias tu cum legione tua, vel
quis te angelus impotentem facit? Et dixit mihi :
Si nomen dixero, non meipsum vineio solum,
sed et subditam mihi legionem daemoniorum. Dixi
autem ei: Adjuro te per nomen DominiSabaoth,
ut dicas quo nomine impotens fias tu cum pote-
state tua. Et dixit mihi : Spiritus qui pro magnis
viris multa passurus est ab hominibus, cujus no-
(9)_‘_E vet. Cod. hoc etiam apographum esse, testimonio est, quod (ἱ) eum punctis diacritiois (ι)
scribit solet, ubique.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.