PG 122, col. 480

rum scaturiginum. Vocat Photium γεροντοδιδάσκα-
λον, vel quod senex, vel quod senem erudiret;
ambo quippe erant aetate provectiore. quue com-
modius Leoni successit, inter aula: primates non
postremo. Nam Photius dignitate spollatus in regia
Basilii Macedonis vitam agens, Leonem ac Cons-
tantinum, casterosque Basilii filios ad humanita-
tem, eloquentiam et alias disciplinas informabat.
Hinc etiam aditus Leoni ad diviniora studia capes-
senda datus est. Id habeo ex Constantino Porphy-
rogenneta (α) de vita et rebus gestis Basilii Mace-
donis : Ού μὲν οὑδὲ πρὸ τούτου διέλιπε φιλοφρονού-
μενος αὐτὸν, Φώτιον, καὶ τιμῶν διὰ τὴν ὲν αὖτῷ
παντοδαπὴν σοφίαν τε καὶ ἀρετήν . Ἀλλᾶ κᾶν εἲ
τῆς καθέδρας μετέστησεν, οὐδὲν τοῦ δικαίου θέλων
ἄγειν ἐπίπροσθεν, ὅμως τῶν εἷς παραμυθίαν οὐδὶν
ἐνέλιπε παρεχόμενος. ’Ὀθεν κάν τοῖς βασιλείοις δια-
τριϐὴν αὐτῷ δοὺς τῶν οἰκείων παίδων ἀπέδειξε παι-
δευτὴν καὶ διδάσκαλον. Id : est Neque vero antea
humanitatis in eum, Photium, studia praetermiserat :
quinimo propter omnimodam in eo sapientiam ac
virtutem honoribus auxit. Et licet a patriar-cliuli
sede dimovisset, justitiw primas concedens, attamen
omnia in eum, quibus solari posset, officia contulit.
Unde et in regiam evocatum propriorum filiorum
informatorem ac magistrum constituit.
[4] IV. Leo itaque, sive tradenda! philosophias
C munere, sive praestantia, qua et ipse in philoso-
phicis alios superabat, philosophi sibi cognomen
vindicavit. Id cum ecclesiastica parens historia:
in Annalibus annotasset, anno Domini 859 Mi-
chaelem Pséllum floruisse, non incongrue affirma
vit. Eo namque tempore Michael Psellus non il-
laudatus vir in philosophandi scientia probabatur,
a Michaele altero Psello sub Constantino et Mi-
chaele Ducis, diversus,quos parum caute plerique
confundentes, misere historiae ordinem ac tem-
pora perturbarunt, adeo ut non nemo in paucissi-
mis verbis qusm plurima mendacia et nugas legen-
tibus obtrudat. Ne nimius sim,en Gregorii Gyraldi
verba De poet. histor., Dialogo 5 : Fuit quidem non
incelebris Leo ille, qui Basilii filius, Philosophus
cognominatus est, qui circiter annum 887 a Verbo
Dei corporale, Byzantii et Orientis annis 25 impe-
rium lenuit, cuius filius Constantinus Ducas fuit,
qui et de Christiana religione probe sensit, et opti-
mis artibus et disciplinis operam naviter impendit.
Hujus Constantini liber ille celebratus est, quem
moriens Romano filio reliquit, in quo summam totius
imperii, sociorum [κάει-α, hostium vires, quae e
quantae essent, aliaque omnia ad imperium spectan-
tia complexus est : quem librum hodie Venetorum
respublica in sua peculiari bibliotheca diligentissime
NOTAE.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.