PG 123, col. 159

peperisset Virgo : quomodo futurum erat signum et
admirabile? Audi enim lsaiam dicentem: ι Propter
hoc dabit Dominus ipse vobis signum. ι Ει statim
addit, ι Ecce Virgo, ι ,etc. Alioqui si non pareret
Virgo, signum non esset. Depravant igitur Hebrari
sua malitia Scripturam, et pro Virgine, adolescen-
tulam ponunt. igitur sive adolescentula voretur,
sive Virgo, omnino Virginem intelligere oportet eam
qua: paritura esset, ut et hoc sit miraculum. ι Et
pariet lilium , et vocabunt nomen ejus Emmanuel,
quod interpretatur, Nobiscum Deus. ι Dicunt He-
bra’i, Quomodo igitur non vocatus est Emmanuel,
sed Jesus Christus? Dicendum itaque quod non
dixit Vocabis, sed Vocabunt, id est, opera ejus de-
monstrabunt eum Deum esse, et nobiscum conver-
sari. Divina enim Scriptura ex Operibus imponit
nomina, sicut eum dicit : Voca nomen ejus, Veloci-
ter praedare. Et ubi vocatus est quis tali nomine?
Quia simul ut natus est Dominus, direptus et capti-
vus adductus est error, sic dicitur nominatus esse
appellationem ab Opere nactus.
Vens. ‘24. ι Excitatus autem Joseph a somno,
fecit ut injunxerat sibi Angelus Domini. ι Vide ani-
mum alacrem. quomo lo statim obedierit. ι Ει ac-
cepituxorem suam. › Continuo eam nominat uxorem ε
Josephi, ejiciens malam suspicionem, et docens υ
quod non alterius, sed illius fuerit uxor.
\‘tms. 25. ι Εί non cognovit eam, donec peperis-
set. ι Hoc est, non habuit unquam rem cum ea.
lloc enim loco verbum, Donec, non hoe manifestat,
quod non cognoverit eam usque ad partum, postea
autem cognoverit, sed omnino nunquam eam cogno-
verit. Hoc enim habet Scripturze proprietas. Sic
cum dicit. ι Non reversus ιο est corvus in arcam,
donec aresceret terra, › neque enim postea rediit.
Sic et alio loco. ι Vobiscum sum usque ad consum-
mationem saeculi 7; ι igitur post consummationem
non erit vobiscum? Et quomodo? Tunc enim multo
magis erit. Sic igitur et hoc loco, Donec peperisset, D
intelligas, hoc est, neque ante partum, neque post
partum cognovit eam. Quomodo enim attigisset
sanctam illam, postquam inell'abilem partum cogno-
visset? ι Filium suum primogenitum. ι Νοη quod
alio quodam nato dicat eum primogenitum, sed
simpliciter ut primum et solum natum. Christus
enim et primogenitus est, ut primo natus, et uni-
genitus, ut non habens alium fratrem. ι Et vocavit
nomen ejus, Jesum. ι Ostendit hoc loco obedientiam
.loscph , quia qumcunque dixerat ci angelus , fecit.
’ Matth. xxvttt, ‘30.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.