PG 127, col. 1139

54. Cibornm quidem simplicitas in inferiore ali-
mentorum qualitate, verborum autem irreprehen-
sibilitas in superiore silentii qualitate reperitur.
55. Ure rencs tuos abstinentia ciborum, et scru-
tare cor tuum verborum temperantia, et habebis in
virtutis ministerium partes animas concupiscibilem
et irascibilem.
56. Voluptas eorum quae sub ventre sunt, in iis
qui religiosis institutis exercentur, corpore marce-
scente desinit; at vero gutturis et palati manet.
Danda igitur opera, ut per causam ablatam tollatur
probrum ac dedecus quod ex causa consequitur,‘ne
in futuro saeculo alienus a virtute continentiae in-
ventus erubescas.
57. Necesse est nosse ascetam, quando et quibus
cibis corpus suum ut hostem alere, quando ut ami-
cum ad epulas invitare, iterumque ut imbecillum
et aegrotum consolari debeat: ne per impruden-
tiam, et quae debentur inimico, ea amico, et quae
amico debita, inimico apponens, utrumque offendat,
et tempore tentationis oppugnatores habeat.
58. Cum is qui alitur nudum alimentum potius
ducit omnibus deliciis, tum veniens gratia lacry-
marum, eum consolari incipit, ut omnis alterius
suavitatis obliviscatur,utpote quam incomparabilis ο
harum suavitas jam absorpserit.
59. Qui per latam viam incedendo se dilatat,
ci in angustum contrahuntur lacrymaa ; scaturiunt
autem illi qui arctam et angustam viam diligit ⁸.
60. Et peccaturi et justo agre est. Sed huic qui~
dem, quia nondum penitus deseruit malum, ili
quia nondum apprehendit verum bonum.
6|. Inter virtutes quae penes nos sunt, ea: qua:
vires nostras non superant, sunt oratio et silentium ;
inter eas vero quae non sunt penes nos, at ple-
iamque a corporis constitutione pendent, suntje-
iunium et vigilia. Quod igitur athleta facilius con-
sequi potest, hoc persequi debet.
ϐξ. Domus animae patientia, continetur enim illa:
facultates autem, victus humilitas, alitur enim per
illam. ⁸
65. Qui vituperationes non tolerat, laudibus non
ornabitur; et qui ante voluptatem animum con-
vertit ad dolorem, illius molestiam et sollicita-
tioncm eflugiet.
64. Ne te alliges modico, et non serviesxgrandiori :
ex parvo enim peccato magnum exsistere et eflingi
quodammodo formarique consuevit.
65. Ad majora tendens, terribilis eris minoribus;
contemnendus vero his videberis,si ab illis delicias.
66. Non poteris ad superiores ascendere virtutes,
quamliu faciliorum apicem adeptus non fueris.
⁸ Ecclc. xv, 10. ⁷ Psal. ι, 12. ⁸⁸ Matth. vn, Μ.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.