PG 127, col. 479

ι. Hic ergo natus est in Calabrorum regione;
ct pios parentes sortitus, ab his monasterio jam
inde a teneris unguiculis traditur : qui virtute vi-
ta: suae comite assumpta. in puerili vigore seni-
lem mentem prae se ferebat. Non enim joeis et
lusibus risibusque, et cursibus aut saltationibus,
quibus plerumque juventus obiectari solet, sed ora-
tioni deditus erat et lectionibus ac pietatis exer-
citio, et virtutis studio summopere. inter omnia
autem bona ejus opera jejunium eminebat, quod
ad extremum usque spiritum observandum cura-
vit. Per illud‘vero tempus cum adhuc admodum
puer esset, a monasterii praefectis ad vicinum
pagum mittebatur, ceu puer famulus videlicet
propter monasterii necessitates. Ihi eum saepe
prandentes deprehenderet, et ut secum pranderet
invitaretur, non assentiebatur, credibili excusa-
tione invitationem declinans : Esca enim, aiebat,
in monasterio praesumpta satur sum. Sic illis re-
pulsis, jejunus ad monasterium redibat: ibique
rursus a monachis ad prandium vocatus, pari
astu, jejunii bonum servabat incolume.
5. Cum is igitur in hoc monasterio ita egregie
institutus esset, beatissimi Nili fama, ceu quidam ο
Dei nuntius, quaqueversus discurrens, cunctos
virtutis studiosos ad illum convocabat. Nilum
dico juniorem, Calabria oriundum. qui solitudi—
nis amore patriam dereliquerat, variisque mutatis.
sedibus, in Italiam advenerat : gloriam scilicet.
tanquam‘virtutis impedimentum, fugiens desertio-
ribus locis semet abdebat. Sed quia, juxta Domini
oraculum, non potest civitas abscondi super mon-
tem posita, ne illic quidem latuit; tubaque acutius
virtutum ejus fama resonans, manifestum homi-
nem faciebat. Propterea in Campania: quoque
partibus monasterio constituto, sexaginta circiter
monachi ad ipsum confluxerunt. quos inter hic
etiam, cujus historiam scribimus, Deo cbarus
adolescens Bartholomaeus. Rursus ergo monastica
vita, et priorum laborum atque sudorum repe-
titio, denuo, inquam, Deo gratus juvenis superio-
ribus exercitiis semet impendebat. Nam et cum
aliquando lectio fieret, et omnes dormitarent,
unus hic cum Patre vigil perseverabat, de dini-
cilioribus Scriptum locis interrogans, eosque sibi
a magno illo enucleari postulans: quod Pater
admirans, emterorum ignaviam increpabat, qui
se somno tantopere vinci sinebant, nec cum ju-
venculo vigilare. volebant, neque ejus strenuita-
tem et ad bonum alacritatem appetere.
6. Quid vero postea? Oportebat magnum quo-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.