PG 127, col. 497

vivificae Trinitati prmsentari, in eum morbum inci-
dit, quo beatum exitum adeptus est. Ipsa autem
die, qua de hoc tabernaculo migraturus erat, mo-
nachus quidam, nomine Leontius, dignitate pre-
sbyter et inter monasterii primates, matutinis
hymnis de more linem habentibus, somno se tra-
dens. vocem audivit tonitrui similem, qua: ita aiebat:
ι Paratus est Patri Bartholomaao thronus per-
petuus. ι Pavore ille correptus etex cella saltu se-
proripiens, percontabatur occurrentes num et ipsi
vocem illam audissent : quibus negantibus, Atqui,
inquit ille, vocem ejusmodi Tusculi quoque auditam Β
existimo. Profecto ea vox parata sancto viro bona
et gloriam qua mox petiturus erat, nobis signi-
ficabat. Jamque die inclinante, beatus vir ad Domi.
num migravit. Et nunc in cmlis est, Deumque cernit
et cernitur: Deum cernit videlicet quem amavit,
cui inservivit, quem proxime adstans pro nobis de.
precatu r.
20. Porro :rquum non est, miraculum, post illius
transitum editum, indictum praetermittere, praeser-
tim quia voci a monacho Leontio auditae a-qui-
pollet, eique fidem continuat. Alius quidam mo-
nachus. Francus nomine, in morbum delapsus,
mortem, ut videbatur,jam Oppetebat; et voce defi-
ciente, exstinctus. apparebat, sine respiratione,
sine motu, nullam vitalem facultatem prae se ferens.
Facto itaque fratrum, ut mos est, concursu, et aliis
quidem tumulandum dicentibus, aliis id difleren-
tibus,dies iam nocti prepinquabat; ille nihilominus
mortuus videbatur. Quamobrem funebrem lotio-
ncm aggredientes , dum in eum aquam injicerent
et' hinc inde converterent, repente mortuus, jam
vivus erat; et qui paulo ante mutus, nunc loque-
batur, lavantesque reprehendens aiebat :Cur mihi,
fratres. vim facitis? (Zur me suaviter dormientem
excitastis? Hique ad illum :Mortuum te integra
die conspicati, nunc lavare voluimus. Rursus autem
qui jacebat,disserere caspit: Ego, sive in corpore
fuerim sive extra corpus, videbam me solitarium
ad quemdam pergere locum, duabus ine przccedcn-
tibus columbis; quarum una alba, altera nigra,
circumvolabant me; alba quidem dextrorsum, ni-
gra sinistrorsum. Sic ergo praeeuntibus illis, meque
subsequente, in campum quemdam devenimus, in-
enarrabili luce etfragrantia plenum ; quo in eampo
dum animo attenderem, Patrem nostrum stantem
conspexi, circaque eum pauperum multitudinem,
quibus ille panem elargiebatur. Cum autem con-
verso oculo me vidisset: Quid agis hic, inquit,
France? quisve te huc adduxit? Ego vero illi, quo-
⁵ ll Titn. tv, 7. ' Philipp. ι, 25.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.