PG 130, col. 1210

illuminsvit? Quando natus est in illo. Quando enim
natus sit, Εvangelium clamat: ln mundo, inquiens,
erat. Omnino enim in hoc mundo sensibili exsistens
venieutem in mundum sensibilemilluminabat. Porro
cujus ipse mundus sit opus, in quo et ille erat,et ve-
nientem in eum illuminabat, non aliunde, sed ex
ipsis Evangeliiverbis percipitur: Et mnundus, inquit,
per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit
Quod idem valet atque illa verba: fn propria venit,
et sui eums non rsceperunt,
ἔγνω, ὁ ἰσον ἐστὶ τῷ, Είς τὰ fδια ὅλθε, καὶ οt
Si res terrenæ sunt mali, cur fructibus, quos
terra, quæ mali opus est, tulit, multa hominum
millia satiavit; semel quidem panibus quinque,
iterum antem septem? Quanto enim melius, et Deo
dignius erat, non alienis frucibus, sed propriisν
eos quos instituebat, saturare? Imo vero cur in
cibum et potum adhibuit ea quæ fructus erant
operum mali? Aut cur præcepit nobis, ut a bono
Pare panem quotidianum peteremus? Præterea
cur cæci oculos curans, non ex alia materia, sed ex
terra et aqua, quæ mali sunt, novam videndi vim
tribuit? tanquam cum inimico ita rem pariretur,
ut majorem ei partem relinqueret, ipse alteram
expleret ex aliena materia, tanquam propria indi-
geret? Quanquam si nihil aliud infelices istos hære-
ticos moveret, hac sola hujusce rei admirandæ
consideratione deberent resipiscere, quod qui vere
finxit oculum ex luto, ille ipse est, qui ab iniio ho-
minem ex luto formavit. Cujus enim materiæ pars
est, illiustotum est. Et quem totum habuit opificem,
illum habuit et pars.
Dominus noster Jesus Christus, cum ad mortemζ,
appropinquaret, se asini et pulli Dommuuum esse
discipulis declsravit. Etenim opera illius sunt
dominationis et potentiæ, ut mundus, et quæ in
mundo sunt, sic etiam hæc. Quamobrem ait : Si
quis τobis aliquid dixcerit, respondste, Dominus
horum opus habet . At hæresis istorum hoc pati
non potest, sed hæc ipsius adimens potestati, ea
mali attribuit opificio.
Quod impii isti ad suam confirmandam affarunt
impietatem, qua malum rerum terrestrium princi-
pem esse contendunt, ea re decepti, quod ipse Chri-
sto demonstratis omnibus mundi regnis dixerit: Hæc
omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me s, illu1
ipsum deberet illis indicare, malum nullius ipsorum
esse dominum. Cum enim mendax sit, et mendacii
princeps, cumque nunquam steterit in veritate, ut
Dominus noster docuit , ipse se rerum terrestrium
negavit esse principem.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.