PG 136, col. 774

fides invisibilem percipit. Sola fides inaccessum ac-
cedit, quoad ejus fieri potest et licet.
Quandoquidem superna? natura: comprehensio
humanis rationibus longe est superior, ideirco fides
rationum locum explet, super ea quae rationem et
intellectum superant, semetipsam extendens.
Clementis. Quod fide perceptum est, a curiosa
inquisitione alienum sit oportet. Quod enim ad
amussim studioseexploratum est, quomodo fide per-
ceptum aut creditum esse dicetur?
Fides brevis et compendiosa, ut ita dicam, rerum
necessariarum est cognitio. At cognitio constans et
firma esteorum, quae per‘fidem accepta sunt, demon-
stratio. ’
Severini. Non qui cuivis credit fidelis dicitur, sed
qui Deo credit, hic solus fidelis est et dicitur.
Philonis. Vera hierarchia quaenam alia, quam ani-
mae Deo dilectae pietas, fuerit? cujus gratitudo apud
Deum immortalis est, perenne aevum cum sole,
5 luna et toto mundo extendens.
Aristotelis. Omnium quidem principium opti-
mum‘ Deus est, virtutum vero pietas.
Quemadmodum in medicina fieri dicunt, ut cor-
pora non pura quo magis nutriveris, eo magis
laedas, materiam nimirum corruptis humoribus
suggerens : sic pravis opinionibus praeoccupatam
animam, quo plus docueris, eo magis laedes, ma-
jores subinde male et perperam sentiendi occa-
siones suppeditans.
SERMO ll [αι. CLXI] .
De illis qui pietatem ac fidem? prafvarirantur, et in
Deum sunt impii.
Exod. χχιιι. Videns populus, quod tardavit
Moyses descendere de monte, congregatus est ad
Aaronem, et dicit ei gSurge, et iac nobis deos,
qui praecedant nos. Nam Moyses hic homo, qui
eduxit nos de terra Egypti, non scimus quid
factum est illi. Et dicit illis Aaron : Tollite inau-
res aureas, quae in auribus mulierum vestrarum
et filiarum vestrarum, et afi'erte‘ ad me. Et abstule-
runt omnis populus inaures aureas, et attulerunt
ad Aaron ; et fecit eas vitulum confiatilem. Et
dixerunt : lsti dii tui, Israel, quieduxerunt te de
terra Egypti.
Deut. Ix. PrOptcr impietatem gentium harum
exscindet eos‘ Dominus ante faciem tuam. Non
propter sanctimoniam cordis tui tu ingredieris,
ut possideas terram earum, sed prepter iniquita-
tem gentium harum Dominus exscindet eos ante
faciem tuam.
Judic. ιι. Et dixit Dominus ad filios Israel:
Vos reliquistis me et coluistis deos alienos. Idcir-
co non addam, ut liberem vos. lte et clamate a‘tl
deos quos elegistis vobis, et ipsi liberent vos in
tempore afilictiouis.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.