PG 139, col. 1130

hujus conditionem, complicatis, in Deiformem
monadem, eamque unitatem colligimur, qua: di-
vinam illam imitetur: partim vero, quia Trinitas
sit, trium illarum personarum ratione, qua: ex
fecunditate supersubstantiali elucescunt, ex qua
caelestis omnis familia et est et denominaturltem,
Divinitas illa, quae rerum omnium praeses, et uni-
tas et Trinitas celebri nomine dicitur, non ea est
unitas et Trinitas, quae vel nobis, vel alii cuiquam
eorum quas sunt innotescat, sed ut ipsius unita-
tem unitate omni superiorem, Deigenamque fe-
cunditatem vere laudemus, illam trina et una
men omnia nomina transcendat, et eorum quae
sunt essentiam exsuperet. Nulla porro unitas,
aut Trinitas, aut nullus numerus aut unitas, aut
fecunditas, nullum denique aliud ex iis quae sunt,
quod quidem cognitioni scientiaeque pateat, arca-
num illud nulla oratione nulloque intellectu ex-
plicabile, retegere potest, quod in ea super Divi-
nitate inest, quae substantia sua nullam non sub-
stantiam multis parasangis exsuperat. Ipsa vero
neque ullo nomine, neque ulla ratione, aut ora-
tione exprimi potest, sed in ipsis adytorum pene-
tralibus, quasi de medio sublata delitescit.
CAP. VII.
Magni Basilii exJepistota ad Gregorium fratrem,
quaede essentia et hypostaseos' differehtia in?
Ubicunque in sancta Trinitate Patrem intelle-
ctu assequitur, una eadem opera et ipsum per se
Patrem intelligit, et Filium cogitatione compre-
hendit. Qui autem Filium tenet, Spiritum quoque
complectitur, et consequenter quidem secundum
ordinem, conjuncte vero secundum naturam,
trium in seipso confusam et commistam fidem
expressit. Spiritum item solum qui dixit,
hujusmodi confessione eum quoque, cujus et
Spiritus est, nempe Christum, et eum ex quo pro-
cedit, nempe Deum, ut Apostolus ait, complexus
est.Quemadmodum autem in catena,qui annulum
unum attingit, simul etiam alterum extremum
attrahit, ita quicunque Spiritum trahit, ut auctor
est propheta, is vero per istum Filii quoque et
Patris compos factus est. Quod si quis apprehen-
dat, ab utroque ejusdem latere, hoc quidem ejus-
dem Patrem, illo vero proprium ejusdem Spiritum
eadem hac inductione sibi conciliaverit. Nec enim
fieri poterit, ut is a Patre separetur, qui semper
in Patre manet, aut a proprio unquam Spiritu
disjungatur, qui omnia in ipso agit. Proinde nulla
prorsus sectio aut divisio excogitari potest, qua
vel Pater sine Filio, vel Filius sine Spiritu intel-
ligatur. Imo vero ea in iis conjunctio et divisio
(ὅ) Vide tom. XXXII, col. 331.
36

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.