PG 140, col. 346

fulmen plus quam in ipsius Periclis residebat, qui
Demosthenis vim et Polemonis vehementiam teque
superabat; qui antiquis novitatem dare callebat ;
qui quaecunque dicebat decus conservando novo
aliquo modo ac colore etformabat ob ingeniiparti—
cularis abundantiam, usque alienus ab ostentatione
ac duritie, vitiis quae peculiaria sunt iis qui veram
orationis sublimitatem attingere non valentes ad
ampullas descendunt, et laxatis habenis, omnibus
fastidiosi, curribus illis inanibus apud Homerum
similes tantum crepitant. Ut enim sermonisvenusta—
tem amentet magni faciant, peculiarem tamen ejus
amorem non magis quam Ixion lunonem aut Pene
lopem proci attingunt ; nec vident se a simulacro
aliquo vel lenocinii artibus deceptos esse. Fuere
etiam qui tironum more inusitatis verbis ac tropis
uterentur, nec tamen quod tentabant nec in poesi
nec prosa oratione ab iis tractata, ubi pannum
vilibus corporibus purpureum assuebant, nec in
rhetorica obtinuerunt. In hac enim propriae vili
ἰοί-[ηιξ vestem non vernaculam circumimponev
bant (sicut Alexander paludamento Macedonico
vestem Persicam superimposuisse fertur), donec
Eustathius fortiter orando artis oratoriae sospita-
tor exstltit, quae tum maxime in eo erat, ut ex
artium choro deleretur, quae hucusque artis prin-
cipia docendo et ad exemplarium antiquorum imi-
tationem exhortando eos qui rhetorices regulas
imprudenter neglexerant, ad novum brevi tempore
cultum reduxit ejus artis qua majoribus nostris
nihil antiquius erat. Ejusmodi igitur discipuli si
proprias declamationes cum Eustathii scriptis
compararent, non videre nequibant ingentem di-
stantiam qualis est aquae stagnantis a Pactolo qui
jucunde cum strepitu e summo Libano delabitur,
ut cum Salomone loquamur ¹ ; ita quicunque elo
quentiam auctoris nostri sophisticam censent,
iniqui aestimatores mihi quidem erunt. Non enim
sicut Macedones in Pyrrho Epirota Alexandrum sibi
redditum credebant propter celeritatem in pu-
gnando et stremitatem morum; sic ab Eustathio
imago illustris alicujus oratoris ob oculos pone-
batur audientium ς imo una Eustathii figura quid-
quid praeclarissimum est ac typum venustatis ora-
toriae praeferebat, ut artifex aliquis a pluribus
feminis quod quaeque eximii offerebat, sumendo
picturam confecit omnibus numeris absolutam.
ἀτόπως ἐκτετοπίσμὲνους
τέχνης ἀρχέτυπα), ἕως τοῦς οὕτως
Σολομὼντειον ᾄσιια, ὅσοι τό ῥεῖθρον τῶν τοῦ ἀνδρὸς
ηναφέρουσιν, οὐκ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.