PG 141, col. 1038

Quo tandem scopo, et quem inde fructum decer-
pturus, omnia providentiae mensura gubernat? Ut
tempore postmodum opportuno, ita allectos nos as-
sumens, in mansuetam et internam cogitationum
tranquillitatem, nostro adversus eos antiquo odio
prorsus dissoluto, facili negotio deduceret, et sic
pietatis unionem absolveret,rebus dogmatis,uti se
habent, paulatim in nostram mentem immissis,
occasione sumpta ex iis, quae Spiritui dediti scrip-
tiouibus suis variis philosophati sunt.
Β 5. Haec itaque, nec absimiles nostrorum animo-
rum dispensator, eminus, uti ipse suevit, causas
projicit, per Deum coronato, maximoque nostro
imperatore hujusce operis fervido proctectore con.
stituto, qui quantum zelum, et pro pace ardorem
ostenderit,et curam posuerit,quis potis fuerit ser-
mone exprimere? imo ipsius supra humanas vires
assidua studia verdis prosequi nemini omnium fas
fuerit. Neque enim simul divinitus imperium
accepit, ut ministerio asservirct, etsimul subditis
praecipiens, veluti si quis in datam sibi desuper
auctoritatem respiciens, mandata exsecutus est :
sed cum omnes fere sibi adversari comperisset,
et, quod jam tempus longum praeteriisset, ex quo
sidiam exortum fuerat, absurdam hanc consue-
tudinem aeque atque legem stabilire conarentur,ad
eorum infirmitatem ac nutum totum se fingit et
accommodat,et toleranter nimis negotium coniicit.
Et nunc quidem sibi obnoxios imperator blande
illicere aggreditur · nunc eorum qui sub illius
potestate erant,Dominus non absque animi magni-
tudine adversos conatussustinet, partim propriam
etiam in hoc pro more suohbonitatem usurpans,
partim discreiionemulta meiiens, quod simultatis
atque inimicitia:interstitium per inultos annos et
diuturnitate sua obduruerat. Quare modis omnibus
et Sedulo studio ad conciliandam nobis pacem
convcrtitur,inliocproposito continuo integros dies
insumens, et noctes integras insotnnes ducens,
Ddonec, etsi non omni, neque enim omnium c0-
gnitio, neque utilis comprehensio est, majore ac
potiore ecclesiastici complemenli parte in unum
coacta, et Christi pacis auctoris ope et gratia
eorum consiliis sententiisque ad suam voluntatem
adductis, cum Romana Ecclesia pacem. uti Deo
placuerat, absolvit. Sed quomodo imperator hic
noster, quia Deo coronatus est, et sua incre—
menta suscepit, vehementissima incitatione et
ardore insatiato decertaverit, et quam fervido,
et contentioso animi impetu, et qua tolerantia
et magnanimitate pacem perfecerit, non est

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.