PG 142, col. 30
aliud quoddam infortunium, efelicitate et beatitu-
dinse vitae excidit, et inevitabilibus necessitatibus
subjectus est. in quas animus cum inciderit, non
posset, ut ego quidem puto, nobiliores promere
orationes: quemadmodum neque homo, etsi ad
currendum aptissimus, currere valet, pedibus ferro
firmiter trajectis. Invitus cessavit a componendis
orationibus. Et haec est causa, quare non multi
ejus exstent sermones (28). Adde varios corporis
morbos et praesertim capitis (29), qui illum exer-
cuere : difficillimumque in statum adduxerunt eum
potus aquarum a pueritia, quoniam a nativitate vini
usum fastidiebat ι, et labores (adde) in transcri-
bendis veterum sapientum lucubrationibus impen~
sos (30). Erat enim vir, et pauper, et librorum cu-
pidissimus: scribebatque satis concinne, optima
ad id praeditus manu. Et quoniam pecuniis non
posset quae sibi erant charissima possidere, propriis
sudoribus acquirebat. Unde evasit librorum ex-
scriptor qualis nemo ferme alius inter eos fuit, qui
litteras, inquam, liberales amant. Quod autem
orationes ejus non omnes ejusdem essent studii ac
diligentias, causa, ut pulo, manifesta est. Quod
enim in artibus mechanicis videmus, idem hac
etiam in re existimandum est: procedens enim in
exercitatione tempus meliora 11 praecedentibus
manifestat opera posteriora. Sic scriptorum et
rhetorum seniles lucubrationes nobilitate praestant
juvenilibus. Propterea ex subjectis opusculis (quae
in hoc volumine continentur) aetatis robori qua
probata sunt, ascribi debent : qua vero non sunt
talia, ea juventuti sunt tribuenda, et exercitationis
defectui. Ad orationis formam quod attinet, sive
optima penes ipsum judicata est, sive aliter, ea
ubique veluti pugnax est, et certatoria. Figurarum
varietatem curat ille : curat distinctionem, subli-
mitatem, gravitatem, concitationem, et quod in
affectibus decorum est cum quadam concinnitate,
et vocum copulatione non ignobili. Ego vero non
dicam, ne prolixius sermonem protraham, et ne viro
videar aeque ac mihi ipsi gratificari. Illum enim
reputo me ipsum (31), et voco propter summam
nostri unionem, qua: facit ut hoc secure dicam, et
cogitem. Si quis igitur de illo vel quid boni, vel
contrarium perhibeat, in me ipsum et dicterium
ferri et laudem dico : ita ut mihi, qui erga ipsum
ita me habeo, tacere conveniat. Libellus hic au-
tem, ut etiam superius dixi, patrem suum probe
lectoribus ostendet (32): unde quoad reliqua, ipse
adeundus est. Et quemadmodum dabit ipse.(libel-
lus) ut judicetur, ita suffragium de hucusque dictis
ferendum est.