PG 151, col. 1360

Et iste amor dicatur primi gradus desuper incipi-
entibus ; postmodum relictis in animo vera sen-
tentia et benefica voluntate, caligationem quam-
dam et obscuratiouem mentis in amando incur-
rat : et hic amor secundi sit gradus.
Item relicta in amando benefica voluntate, insit
in animo, cum turbido motu mentis, etiam fal-
sum judicium, de eo, quod amatur ; et sit hujus-
modi amor tertii gradus. Si vero in amando judi-
cium quidem sanum est, de illo quod amatur ,
sed cum obscuratione mentis, etiam inest ad
omittendi quod decet, et committendi quod non
decet : dicatur. bujusmodi amor quarti gradus. Si
vero et in tribus animus amando deficit, cum est
in animo obscuratio mentis, et malefica ad agen-
dum voluntas, et falsum judicium de eo quod
amaturtsithujusmodi amor quinti gradus. Ma-
nifestum itaque est, quod primi gradus amor est
simpliciter bonus et omnium optimus, et cadit in
assignatam superius constantia definitionem. Re-
liqui vero quatuor graduum, quoniam in quoli-
bet ponltur obscuratio mentis, comprehenduntur
in genere perturbationum, secundum quod per-
turbatio superius definita est.
Est igitur omnium perturbationum Optima,
quae secundo gradu posita est ;defieit tamen a
constantia in tribus :uno, quod non conservat cla-
ritatem mentis in suo rigore, sicut constantia.
Secundo, quod constantiae quidem facile est,
propter mentis claritatem, imponere exteriori ac.
tioni mediocritatem : ipsi vero perturbationi, pro-
pter mentis turbidam commotionem, idipsum ita
facile non est.
Tertio superat constantia, quod iu ea benefica
voluntas, euma claritate mentis et viva ratione
pendeat, est in animo insita et permanens, et ideo
efficacior; et quod ab ea prudenter proficiscitur,
nunquam ad paenitentiam adducit : illa vero bene-
fica voluntas, quae est in perturbatione, cum a
1) repentino et turbulento motu causatur, sedata men—
te saepe cessat et ipsa. Non enim insita est, nec
vinculis rationis constringitur.Et ideo sape con-
tingit, ut quod recte et laudabiliter factum fuerit,
eum nubes recesserit, paeniteat hominem hoc idem
fecisse : sicut in misericordiis nonnunquam accidit.
Quintus vero,qui positus fuit gradus, est simo
pliciter malus. et omnium pessimus. Nihil enim in
eo boni est. Tertius et quartus secundum quod par-
ticipes suntboni vel mali, sunt laudandi vel vitu-
perandi. Si vero oportet a pessimo expositorum
graduum perturbationis, gradatim et non repente
ad constantiam ascendere: primo subtrahatur ma-
lefica voluntas vel falsa Opinio : et istis prius detra-
ctis, postremo subtrahatur mentis obscuratio: et

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.