PG 159, col. 1050

pudeat. Quare de hoc satis.
EPH ES.
Aliis enim alia dictis dicta excipientibus, et ser-
mone sermonem pariente, ιιι in hisce assolet, non‘
sinebatur veritas suas vires ostendere, multum illis
atramentum prae se ofl‘undentibus, et prolixis
sermonibus eam otl’uscantibus.
RESP.
Quandoquidem Athanasii Magni verba corrupta
dicebas, ati‘erenda tibi erant necessario aliorum
sanctorum dicta, et allata sunt ex Epiphanio et Cy-
rillo. Tu veroilla etiam apocrypha, ignota et vi-
tiata vocabas. Quapropter sermo sermonem pariens.
ut semper in hujuscemodi rebus assolet, in inli-
nitum protrahebatur. Et tu quidem unum semper
et praeclarum assidue repetebas : Hoc est corru-
ptum, illudtdepravatum, ignotum hoc, apocrypbnm
illud. Ex Latinis vero qui tecum disputabant, sto-
maeltabantur, et mirabundi, Reverende Pater Ephe-
sine, aiebant, quoscunque nos sanctorum vestro-
rum libros Graecos ostenderimus, tu vocas corru-
ptos; si ergo Graaci codices corrupti et adulterini
sunt, Latinos vero nos proferre nolumus,ut om-
nis absit suspicio, unde veritatem demonstrabimus,
ϐ ut fidem tibi faciamus ? Ostende tu, revereude Pa-
ter, veritatem. Te autem nihil aliud respondente,
quam ioca corrupta et adulterina esse, necesse
erat Latinos per sequentia verba doctoris sensum
cohaerentem ostendere, et longos texere sermones
ad demonstrandum et explanandum auctoris dictum.
Nullum porro atramentum evomuere Latini in suis
respousionibus, cum veritatem indagarent; imo
vero tu, qui semper et loquendo et scribendo cou-
EPHES.
Donec iterum spe et viribus destitutus, tum quia
consueto aflligebar morbo, tum quia inania fundi
verba videbam, sermonem ad eos habui quam po-
tui longissimum ; quo plurimis irrefragabilibus te-
stimoniis aperui nostri dogmatis veritatem, quo sci-
licet ex solo Patre, non etiam ex Filio, procedebat
Spiritus sanctus.
RESP.
Verum est quod ais, fuisse te spe destitutum:
quia contra validos fratris Joannis syllogismos di-
cere non valebas ;quando te per syllogismos vi-
cissim interrogabat de illo magni Basilii dicto:
Neque enim accipimus a Spiritu aliqua, sicut a
Filio Spiritus. In qua te sententia ostendit sacra:
theologia: ignarum; cum te etiam velut auditorem
erudiebat, quomodo intelligenda sit Spiritus san-
cti processio; Acta enim instar speculi sunt. ιιι
verum testantur. Neque vcro‘tu illius verba νωθ-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.