PG 159, col. 1134

unum factorem, et opificem, et principium om-
nium, tres personas; ut quae sint unus Deus?
unumque principium dicemus, Patrem, et Filium ,
ν et Spiritum sanctum , per bas praepositiones, cx ,
per et in? per ea: Patrem ut principalem , per di-
etionem per Filium, ut epiticem : per in Spiritum,
ut perfectivum? Maxime, neque dictionem per de
Patre dicimus, neque ex de Pilio, ne principalem
causam Patris tollamus, si Filio dederimus, sed eam
Patri reservamus. Et quando ι ex Patre ι dixeri-
mus, tunc rursus sequitur per, qua: medium signi-
ficat : quippe cum per jungatur dictioni ex. Itaque
cum asini... ι eximie. nvintelligimus tunc, (ie.-
medium Filii sanctum procedere Spiritum. Quod
autem dictio per causam significet eamdem quam
ετ. et quod inter se potestatis ejusdem sint, hinc
manifestum est.
111.
Theodoritus, Cyri episcopus , ad S. tertiam sy-
nodum cum ea finita venisset cum Joanne Antio-
«Μαι patriarcita,qui sex et viginti episcopos secum
adduxerat : videns jam synodum peractam esse .
Nestoriumque damnatum, Cyrillumque przcvaluisse,
perturbatus est, et in duodecim capitibus qum ad-
versus Nestorium antea ediderat, Cyrili‘em repre-
hendit. Is igitur cum Nestorii discipulus ess«:t, ad-
versus magnum Cyrillum impetum fecit, ut suo
magistro opitularetur. Et in nouo capite, ubi Cy-
rillus dicit: ι Cum Filius preprium ex seipso et in
seipso esse essentialiter insitum habeat Spiritum
sanctum, vaticinabatur. ι Theodoritus respondet :
ι Si, ut ejusdem naturre Cyrillus dixit, et ex Patre
procedere , iam confitebimur, et tanquam pia ejus
verba recipiemus. Si vero tauquam ex Filio, vel per
Filium essentiam habere, ut blasphemiam et rem
impiam eam rejiciemus. ι Audis quo pacto Theodo-
ritus dictiones ex et per reformidavit in Spiritus
sancti processione? ideo cum horrore dicit, «si vero
ex Filio, vel per Filium. ι Et jure ibi timuit, ubi
timendi ratio non erat, uti vos facitis. Nam cum is
omnino negaret Spiritum a Filio procedere, quern-
admodum et vos , neque ι ex Filio, ι nemo ι per
Filium ι recipit; vos vero, ι per Fiiium, ι etiam
inviti confitemini; ι ex Filio, ι neque audire su-
stinetis , idem enim secundum Theodoritum signi-
ficat. Quod vero ι per Filium ιι confitemini, Dama-
scenus, in oetavo et tricesimojlieologim sua: ca-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.